« »
 
[]« Tractatoria » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 143b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTATORIA
TRACTATORIA, Epistola Synodalis, Synodica, quæ a Synodo, quam Tractatum appellari mox docemus, ad Episcopos scribitur, vel de quavis re ad tractatum, seu Synodum spectante. Ea enim est vera vocabuli origo, quam non adverterunt Baronius ann. 142. et Bernardinus Ferrarius lib. 1. de Epist. Ecclesiast. cap. 2. nisi locis mox laudandis legendum sit tractoria, uti contendit Philippus Priorius. Meminit S. Augustinus Tractatoriæ Serm. 2. in Psalm. 36. qua Episcopi declarabant hunc vel illum esse excommunicatum :
Atque ideo non immemores puritatis Ecclesiæ conducibile existimavimus, omnes sanctos Consacerdotes et omnes Clericos, et omnes populos, qui se Christianos meminerint, hac nostra Tractatoria commonere, ut omnes ejus (Primiani) communionem, utpote damnati, diligenti cura horreant.
Eodem sensu Tractatoriam usurpat Epist. 162 : []
Quod si non fecerint, ibi etiam eorum pravitas et perversitas innotescet, missaque Tractatoria super eorum nomine per totum orbem terrarum, quacunque jam Christi Ecclesia dilatata est, ab omnibus Ecclesiis eorum communio præcidetur. Tractatoriæ
denique mentio est in Concilio Teleptensi. In Concilio Carthaginensi V. can. 10. et Africano sub Bonifacio et Cælestino cap. 43. jubentur Episcopi ad Concilium evocati,
si non potuerint occurrere, excusationes suas in Tractatoria conscribere
. Quo loco Capitula Car. M. lib. 7. cap. 20. 34. habent Tractoria.