« »
 
[]« 1 tractus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS01
1. TRACTUS, Cantus Ecclesiastici species. Honorius Augustod. lib. 1. cap. 96 :
Tractus a trahendo dicitur, quia trahendo, id est tractim canitur.
Hugo a S. Victore in Spec. Eccl. lib. 1. cap. 7 :
Tractus autem quia gemitum et cantum lachrymabilem exprimit, lachrymas Sanctorum..... repræsentat. Unde Tractus dicitur, quia Sancti suspirantes ab imo pectoris gemitum trahunt.
Adde lib. 2. cap. 19. Alcuinus lib. de Offic. divin. :
Tractus semper in causa humilitatis ponitur.
Joannes Abrincensis Episc. de Offic. Eccl. :
Per Tractum qui nullo respondente cantatur, et in melodiis suis similitudinem fert gemitus, etc.
In eo vero quod nullo respondente canitur, differt a responsorio. Amalarius lib. 4. de Divin. Offic. cap. 12 :
Hoc differt inter responsorium, cui Chorus respondet, et Tractum, cui nemo.
Inde igitur Tractus cantatur, cum cessat Alleluia. Ordo Romanus :
Si fuerit tempus, ut dicatur Alleluia, bene ; sin autem, Tractus.
Alibi :
Quapropter Alleluia illo tempore non cantatur apud nos, sed Tractus, id est luctus.
Necrologium S. Leonorii Bellimontis in Bellovacis :
Kal. Jan. obiit Matthæus Comes... officium plenum fiat, cappa in Choro, Responsoria et Tractus in cappis, tres pauperes reficiantur, Generale facit Prior de piscibus abundanter. Tractus
et hymnos composuit Gelasius PP. ut auctor est Rupertus lib. 2. de Div. Offic. cap. 21. et ex eo Auctor Chronici Reicherspergensis sub ann. 494. Ricobaldus Ferrar. apud Murator. tom. 9. col. 114 :
Gradualia, Tractus et Alleluia Ambrosius, Gelasius et Gregorius ad Missam cantari instituerunt.
Vide præterea librum usuum Ordinis Cisterc. cap. 12. Stephanum Eduensem Episc. lib. de Sacram. altar. cap. 12. et Durandum lib. 4. cap. 21.
P. Carpentier, 1766.
Hinc Traitif dicitur Suspirium ex imo corde tractum, in Mirac. MSS. B. M. V. lib. 1 :
Moult se dolouse, moult se plaint,
Maint souspirs fait lonc et Traitif.
P. Carpentier, 1766.
Traite de messes vero, nuncupatur Missarum series, in Testam. Thomæ de Failly ann. 1473. ex Bibl. reg. :
Item a voulu et ordenné quatre Traites de messes estre celebrées pour le remede et salut de son ame.