« 2 tractus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 145b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRACTUS02
2. TRACTUS, Piscatio, jus piscationis, quod alias Jactus dicitur ; pisces, qui ex
fluvio vel vivariis extrahuntur. Tabular. Belliloc. ch. 159 :
Cum terris cultis et incultis, domibus, sylvis, adjacentiis, et in Dordonia Tractis, sive jetis.Ch. 176 :
Et juxta fluvium Dordoneæ piscatoriis et ripaticis, jectis sive Tractis.Charta ann. 1266. in Probat. Hist. Sabaud. :
Ripaticis, piscationibus, Tractis, venationibus, laudemiis.Charta Ricardi II. Ducis Norm. ann. 1027. pro Monast. Fiscan. :
Et in eodem fluvio Tractus piscatorios..... item in fluvio qui dicitur Authura, in loco dicto Hasdans, Tractus piscatorios cum aliquibus hospitiis.Fleta lib. 5. cap. 9. § 24 :
Sunt etiam aliæ res hæreditariæ, quæ veniunt in partitionem, quæ cum commode dividi non possunt, uni conceduntur, ita quod alii cohæredes alibi de communi hæreditate habeant ad valorem : sicut sunt vivaria, piscariæ, parci, et hujusmodi ; vel saltem quod partem habeant, sicut secundum, tertium, vel quartum, vel secundum Tractum, tertium, vel quartum, secundum numerum cohæredum ; et ita de parcis, secundam, tertiam, vel quartam bestiam.Charta Ludovici Regis Franc. ann. 946. in Biblioth. Cluniacensi pag. 275 :
Excepto tertio Tractu de Hosa, quod pertinet ad S. Vincentium.Alia Rodulphi Regis ann. 997. ibid. pag. 410 :
Et tertiam partem piscinæ, quæ vocatur Osa, cum mancipiis, vel reliquis rebus ad eandem piscinam pertinentibus, ut semper iidem Monachi medium Tractum habeant.Orig. Murensis Monasterii pag. 50 :
In lacu autem habemus duos Tractus et dimidium, etc.Tabularium Vindocinense fol. 54 :
Donavit eis Tractum sagenæ unius, in universis aquis suis, ubicunque piscaturas habere dinoscitur.Vide Radulphum in Vita S. Richardi Episcopi Cicestrensis n. 78.
P. , 1766.
◊ Vivarium etiam seu locus,
ubi retia trahi possunt. Charta Henr. reg. Angl. ann. 1268. in Reg. 173. Chartoph. reg.
ch. 150 : Cum piscaria et duobus Tractibus, qui ibi sunt, ad trahendum cum retibus.Charta ann. 1242. in Pomer. diplom. pag. 195 :
Medietatem piscaturæ principalis et Tractus stagni pro centum marcis argenti vendidimus.