![[]](img/image.png)
TRADAVIUM. Charta Alamannica 99. Goldastina :
Proclamavit, eo quod in contradutum suum mansum ei tollutum fuisset, quod ei advenit a parte uxoris suæ simul et Flavino, et propresum fuisset, et legibus suum esse deberet, quia jam de Tradavio uxoris suæ fuisset, idcirco suum esse deberet.Legendum forte tritavio, ita quod prædium a tritavo uxoris possessum fuisset, nisi potius tradavium accipiatur pro proprietate, vel dote. Vide Threus.