« Tragemata » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 148b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAGEMATA
TRAGEMATA, Τραγήματα, Bellaria. Papias :
Collibia sunt apud Hebræos, quæ nos vocamus Tragemata, vel alia munuscula, ut cicer frixum, uva passa, poma diversi generis.Regula S. Pachomii cap. 37 :
Qui ante fores convivii erogat fratribus Tragematia, in tribuendo meditetur aliquid de Scripturis.Cap. 52 :
Si vero sint Tragematia, vel poma, dabit ei janitor ex his comedere, quæ poterit, etc.Vita B. Veronicæ de Binasio cap. 9 :
Vasa quædam afferri vidit lignea præclare elaborata, quibus ex saccharo delicatiora quædam composita servabantur, quæ Tragimata vocamus.