« »
 
[]« Tramaiolus » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 151a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAMAIOLUS
TRAMAIOLUS, Baculus collo canis appensus, ne per ea currat loca, quibus nocere posset. Statuta Placentiæ l. 5. fol. 65. v° :
Quilibet habitans in villis tenens canes teneatur eo tempore, quo sunt uvæ super vineis, tenere ipsis canibus ad collum unum Tramaiolum longitudinis unius brachii cum dimidio, ut impediantur canes intrare vineas..... possint tamen dicti Tramaioli amoveri a canibus tempore venationis.
Vox est ejusdem originis, cujus est sequens : sic nos Tramail vocamus non solum rete, sed etiam quodvis pedicæ genus.