« »
 
[]« Tramallum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 151a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAMALLUM
TRAMALLUM, Tramela, Species retis ad capiendos pisces, Gallis Tremail, Italis Tramaglio, sic dicta, quod tribus maculis, vel triplice macularum ordine, quas Mailles nostri dicunt, confecta sit. Catholicon Armoricum :
Tremaill, c'est une rets à pescher. Lat. hoc tragum, verriculum.
Tabularium Vindocinense ch. 240 :
Quatuor tractus retis, quod vulgariter vocant Tramallum ad capiendos pisces.
Schedæ MSS. Corbeienses de Mensa Abbatis :
Et sciatur, quod talis debet esse Tramela, dont on prent roces (pisciculos) ; quod de facili per foramina Tramelæ possint transire tres medii digiti de manu dextra.
Vide Tremaclum, et Menagii ac Ferrarii Origines Italicas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hinc, ut videtur, emendandum est Tromalium, in Charta ann. 1087. apud Baluz. Histor. Tutel. col. 428 :
Clavos non mittent super molendinum ad capiendos lucios, nec Tromalium in ullo loco, nisi quinque diebus tantum per annum.
Et [] mox :
Mittent Tromalium et clavos, ubi visum fuerit eis.
P. Carpentier, 1766.
Tramaire nuncupantur in Invent. ann. 1511. ex Reg. 13. Corb. sign. Habacuc fol. 39. v°. Hinc Tramaillié, Locus, ubi cum tramallo piscare licitum est, in Charta ann. 1353. ex Reg. 82. Chartoph. reg. ch. 256 :
Item pour les explois du haule, lagans et Tramailliez de mer pour trente deux livres.
Eo utebantur quoque ad capiendas aves, quod Tramel appellatur, in Lit. remiss. ann. 1357. ex Reg. 85. ch. 32 :
Ilz s'estoient apperceuz que en leur avoit couppé un Tramel à prendre oyseaux.
Nisi legendum sit Trainel. Vide supra Tragum.