« 2 transitorium » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 155a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRANSITORIUM2
2. TRANSITORIUM, Pars liturgiæ sacræ, in Ordine eccl. Ambros. Mediol. ann. circ. 1130. apud
Murator. tom. 4. Antiq. Ital. med. ævi col. 893. ubi de Feria v. hebdom. S. :
Missa vero ordine suo agatur, usque dum diaconus dicit :Offerte vobis pacem,
et tamen non dicat et archiepiscopus non det pacem ministris.Transitorium : Tristis est anima mea usque ad mortem :
Tunc archiepiscopus communicet cum clero et populo. Sic missa compleatur secundum morem.Ibid. col. 899. ubi de die Paschæ :
In ultimo vero officii Paschæ caniturAlleluia.
Transitorium vero canit chorus, magistro lectorum incipiente, reiterando cumGloria. Occurrit rursum ibid. col. 905. Vide Transitus 2.