« »
 
[]« Trapus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 158c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRAPUS
TRAPUS, Pannus, panniculus, Hispanis Trapo, Gallis Drap. Vetus Charta apud Martinezium in Hist. Pinnatensi lib. 1. cap. 54 :
Et quia negaverat, quod sancto Joanni servire non debebat, judicavit Rex, ut tollerent ei, quicquid habebat in Lecueita, domos, et terras, et vineas, et panem et vinum, et Trapos, et sic fecerunt, et abstulerunt ei totum, et duos horreos plenos de tritico.
Vide Drappus.
Traperius, Traperarius, et Treperarius, apud R. Duellium tom. 2. Miscell. pag. 53. et 59. in Statutis Ordinis Teutonici, qui in Hospitalariorum Statutis Draperius vocitatur, qui scilicet curam habet vestimentorum fratrum. Vide Christophorum Hartknochium in Dissertationibus Prussicis cap. 19. pag. 419.