« Trecentis » (par P. , 1766), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 163b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRECENTIS
TRECENTIS cæcis a S. Ludovico institutis jus deferendi in veste florem lilii, quo ab aliis
secernantur, concedit Philippus Pulcher Lit. ann. 1312. ex Reg. 48. Chartoph. reg. ch.
69 :
Notum facimus..... quod nos fratribus et sororibus congregationis domorum cæcorum Paris. quam B. Ludovicus, quondam avus noster, pia devotione fundatæ, decrevit ut ab aliorum congregatione cæcorum ab aliis fundata, priusquam a prædicto avo quondam nostro, debeant et possint agnosci, ne sub eorum velamine elemosinas erogantium ceteri valeant usurpare, sicut interdum dicitur contigisse ; de speciali gratia duximus tenore præsentium concedendum, quod dicti fratres et sorores,..... qui nunc sunt et qui erunt pro tempore, signum unius floris lilii infixum in eorum veste superiori ante pectus cujuslibet deferre valeant de cetero imperpetuum, ad differentiam aliorum, quibus signum hujusmodi deferri districtius prohibemus.Vide supra Ordo Trecentorum in Ordo 6.