« Tremaclum » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 165a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TREMACLUM
TREMACLUM. Lex Salica tit. 29. § 32 :
Si quis statuam, aut Tremaclum aut vertuolumvertivolum Baluzio de flumine furaverit, etc. Ubi tremaclum Goldastus Germanicum Tremmel interpretatur, quod gyretur, inquit, ad aquam aliquo transferendam : Bignonio vero et Wendelino, est rete bene contextum maculis, quod Normanni, Tremail, Burgundiones Tremailler vocant, forte quod ternis maculis constet, quomodo Trilices dicunt Latini. At § 28. de furto
retis ad anguillas capiendas de flumine, jam egit. Deinde statuam, hoc loco, pro conto accipi supra observatum : unde Tremmel Goldasti, seu sparum, conto accedit. Pactus Legis Salicæ præfert Tremagotum. Vide Tramallum.
P. , 1766.
◊ Tremaculum, in
Codice Estensi apud Murator. tom. 2. Antiq. Ital. med. ævi col. 288 : Si quis statuam (id est, retias) aut Tremaculum, etc.Ubi notat vir doctus : Retis genus, nunc Tuscis Tremaglio, Lombardis Tramacchio. Vide supra Tramallum.