« Tribulus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 176c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIBULUS
TRIBULUS, Tribuculus, Machina bellica, eadem, ni fallor, quæ Trebuchetum,
de quo supra. Jac. de Vitriaco lib. 3. Hist. Orient. pag. 1133 :
Nos vero considerantes turrim capi non posse petrariarum vel Tribulorum ictibus, etc.Infra pag. 1143. Tribuculos vocat :
Inventi sunt in Damiata Tribuculi 4. cum petrariis et mangonellis plurimis, etc.Matth. Paris ann. 1099 :
Petrarias, Tribunculos, et arietes cum scrophis ad murum suffodiendum construxerunt.Infra :
Alii vero infra machinas et castella constituti cum petrariis et Tribunculis molares maximos, et lapides damnosos ad mœnia dirigentes, etc.Supra ann. 1097. habet trubuculos :
Petrarias, Trubuculos et mangonellos.Auctor incertus post Theophanem in Leone Armenio pag. 434 :
Πρὸς δὲ τούτοις παρασϰευὰζει διαφόρων ἑλεπόλεων ὄργανά τε ϰαὶ μηϰανήματα, ϰαὶ μαγγανιϰὰ παμμεγέστατα, τριϐόλους τε ϰαὶ τετραϐόλους, ϰαὶ χελώνας, etc.Ubi lego πετραϐόλους. Aliud enim hoc loco τρίϐολον est a murice, seu a Tribulo Romanorum, eo scilicet propugnaculo, uti habet Vegetius lib. 3. cap. 24.
quatuor palis confixo, quod quomodo abjeceris, tribus radiis stat, et erecto quarto infestum est: uti vocem τρίϐολος usurpat Leo in Tactic. cap. 11. § 28. 46. cap. 14. § 45. cap. 19. § 56. de quo etiam Salvianus lib. 6 :
Sicut enim exercitus pugnaturi ea loca, per quæ venturas hostium turmas sciunt, aut foveis intercludere, aut sudibus præfigere, aut Tribulis infestare dicuntur, scilicet ut si non in omnia ea quispiam incidat, nullus tamen penitus evadat, etc.De ejusmodi tribulis videndus Budæus in Annot. ad Pandect. et Car. de Aquino in Lex. Milit.