« Tribuna » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIBUNA
TRIBUNA, Ambo, pulpitum Ecclesiæ, quod Tribunal quidam e Patribus vocant. Vulgo nos
Tribune. Alii Tribunam interpretantur opus rotundum et testudinatum.
Ugutio :
Absida est Græcum, et interpretatur lucida, i, latus ædificii, vel Trebuna, etc.Epitaphium Wiffredi Comitis Barcinonensis apud Fra Diago lib. 2. Hist. Comitum Barcinon. cap. 15. et Anton. de Yepez tom. 4. Chron. Ord. S. Benedicti pag. 362 :
Sub hac Tribuna jacet corpus quondam Vuifredi Comitis, etc.ann. 914. Acta S. Bertrandi tom. 2. Junii pag. 802 :
Apud Tribunam majoris aræ et penes monumentum, in quo præfati corpus Præsidis in pace quiescit, etc.Jac. de Varagine Chron. Januense apud Murator. tom. 9. col. 36 :
Cum vero in Tribuna imago pulcherrima deberet destrui taliter sunt ingeniati, quod illam trofimamConcil. Lugdun. ann. 1527 :(cidfunnam in Cod. Ambros.)salvam et integram cum illa imagine per brachia xxv. traxerunt, et eam in fundamento, ubi modo est, stabiliter collocarunt.
Evangelium alta voce in Tribuna et capella crucis more solito.... dixit et evangelizavit. Tribuna,Cruscanis Academicis dicitur,
la parte principale di edifici sacri, o di altre fabbriche insigni; Macris vero fratribus Tribuna dicitur Hemicyclus muralis, qui in fine Presbyterii solet terminari, quasi Tribunal, quia ibi Tribunal sive pontificalis cathedra collocabatur, ut in Templo S. Ceciliæ Transtiberinæ regionis ex lapide adhuc exstat, etc.