« »
 
[]« 2 tribunal » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 177a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIBUNAL2
2. TRIBUNAL, Gr. ϐῆμα, in Vitis Patrum, Locus in templo ubi Sacerdotes consistunt, laicis interdictus, nostris Sanctuaire. Ordo Rom. apud Mabillon. tom. 2. Musei Ital. pag. 56 :
In hoc honorabili ministerio debet Pontifex venire in Tribunal Ecclesiæ et inclinare caput contra altare.
Vita S. Dionysii Mediol. n. 14. tom. 6. Maii pag. 46 :
Et cœperunt se Ariani intra Ecclesiam cum Catholicis miscere, ita ut Episcopi illorum Tribunal conscenderent.
Neque aliter accipienda hæc vox. videtur in Translat. S. Hunegundis sæc. 5. Bened. pag. 224. tametsi de capitulo Monachorum intelligit Mabillonius :
Feruntur beata pignora in cryptam sanctæ et individuæ Trinitatis [] in honore dedicatam, retro ejusdem ipsius monasterii Tribunal fabricatam atque contiguam.
Ibid. pag. 226 :
Sacras reliquias.... in sacro peribolo retro altare sanctæ virginis Hunegundis intra pyramidem, quod nos oraculum dicimus, digno cum obsequio componunt.