![[]](img/image.png)
3. TRIBUNAL. Tribunalia inter ministeria sacra videntur reponi in Testamento S.
Aredii :
Item coopertorium lineum valentem solid. 4. pallas corporales 4. minores 5. et Tribunalia valentia solidos 12. et alia cotidiana valentia sol. 6. et alia cotidiana, quæ sunt ante altare valentia sol. 5. et multa alia pretiosa ornamenta.Infra :
Simul et de Sisciaco oratorio Tribunalia duo valentia solid. 4. vela ad ostia 3. valentia solidos 6. turres, calices, pallos, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Mabillonius
lib. 1. de Liturgia Gall. cap. 7. n. 7. suspicatur intelligenda esse sedilia ministrorum,
aut pulpita mobilia, seu quamvis aliam suppellectilem mobilem ad ornatum altaris ; quod
hic mobilia dumtaxat ornamenta recenseantur. Vide Sedes Majestatis in
Sedes 2.