« »
 
[]« Tribunus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 177b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIBUNUS
TRIBUNUS, Vox Latinis Scriptoribus nota.
Tribuni Fabricarum, Qui fabricis armorum præerant, de quibus Ammianus lib. 14. 15.
Tribunus Maritimorum, de quibus est formula Senatoris 24. lib. 12. His cura potissimum incumbebat in oris maritimis navigia præparandi pro re publica, atque adeo etiam in fluviis, quorum oras continebant. Præterea salinas curabant. []
Tribuni et Notarii simul, quibus utebantur Principes ad mandata perferenda. De iis multa habent Jacobus Gothofredus ad Leg. un. Cod. Th. de Mandatis Princip. et Henricus Valesius ad lib. 17. Ammiani pag. 140. quos non excribo. Iidem
Tribuni Notariorum dicti, apud Marcellinum Comitem et Zozimum lib. 5. atque ii fuere proprii Notarii Principis, quorum summa erat dignitas. Vide Conc. Chalcedon. act. 1. Collat. Carthag. I. can. 3. S. Augustinum Ep. 159. 160. Ambrosium Ep. 32. Senatorem lib. 1. Ep. 4. lib. 6. Ep. 2. etc.
Tribunus Ordinis Primi, apud Lactantium lib. de Mortibus Persecutor. n. 18.
Tribunus Voluptatum, in lege 13. Cod. Th. de Scenicis, apud Senatorem lib. 5. Ep. 25. lib. 6. Ep. 19. lib. 7. Ep. 10. Julium Firmicum lib. 3. Matth. cap. 7. qui Voluptatis urbicæ, seu ludorum curam gerebat. Vide Passionem S. Savini num. 1. Idem, qui τριϐοῦνος τῆς θυμέλης, in Actis S. Maximi Confess. num. 12.
Erant præterea complures aliæ dignitates hac Tribuni appellatione, de quibus in utroque Codice, apud Ammianum, in Notitia Imperii, in Veterib. Inscript. apud Gruterum in Indice cap. 5. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Hebræis quoque noti fuerunt Tribuni, de quibus passim mentio est in Scripturis sacris. Horum institutio refertur Exod. cap. 18. Mille viris præerant, jusque dicebant populo.
Tribuni vero dignitas quæ fuerit in Francia sub primis Regibus, non omnino constat : tametsi militibus præfuisse satis innuit Walafridus Strabo de reb. Eccl. cap. 31 :
Sicut Tribuni militibus præerant, ita Abbates Monachis athletis spiritalibus præesse noscuntur.
Si tamen hic intelligendi non sint Tribuni Romanorum, ut interpretatur P. Daniel lib. 1. Milit. Franc. cap. 2. Comitibus postponuntur Tribuni in Lege Wisigoth. lib. 11. tit. 1. § 2. Gradum vero fuisse ad Comitis dignitatem indicat Fortunatus lib. 7. Poëm. 16 :
Theodoricus ovans ornavit honore Tribuni,
Surgendi auspicium jam fuit inde tuum.
Theudebertus enim Comitivæ præmia cessit,
Auxit et obsequiis cingula digna tuis.
Vir tribuniciæ potestatis, apud Gregorium Turon. lib. 10. cap. 21. Penes Tribunos fuisse castrorum et carcerum custodiam observare est ex eodem Fortunato in Vita S. Germani Episc. Paris. cap. 62. 68. et in Vita S. Radegundis cap. 38. Tribunorum meminit etiam idem Gregor. Turon. lib. 7. cap. 23. Desiderius Episcop. Cadurcensis Epist. 16. et Monachus Sangall. lib. 2. de Carolo M. cap. 41. sub quo, et successoribus, Tribuni, Comitum Vicarii fuisse videntur. Vide Vitam S. Galli apud Pertz. Script. tom. 2. pag. 12. lin. 1. et pag. 18. lin. 43. Hinc Tribuni seu Vicarii, in Concilio Moguntino cap. 50. et in Lege Longob. lib. 2. tit. 47. § 5. Ludov. P. 56. Sed in Charta ann. 1077. ex Tabulario Corbeiensi apud Duchesnium in Hist. Guinensi pag. 318. Gualterus Comes Ambianensis dicitur invasisse Vicecomitatum et omnem
Tribunitiariam Corbeiæ potestatem. Tribunum illustrem
quemdam vocat Ordericus Vitalis lib. 6. pag. 606. Vide eumdem pag. 674. et mox Tribunatus. Tributa præterea videtur exegisse : nam []
Tribunus dicitur, qui tributa recipit, apud Ebrardum in Græcismo cap. 9 :
Qui solet accipere sub Rege tributa, Tribunus.
Infra :
Quique Tributa legit, ille Tribunus erit.
Cap. 19 :
Præbeo præbendas, tribuoque tributa Tribuno.
Gloss. Lat. Gall. : Tribunus, Tribunes, qui a sous lui 30. hommes, ou qui reçoit truage.
Tribuni apud Wisigothos, post Comites erant, ex Lege Wisigoth. lib. 11. tit. 1. § 2. ut supra attigimus.
P. Carpentier, 1766.
Tribunus, Qui populo jus dicebat. Charta Ottonis comit. Ravenberg. ann. 1166. inter Probat. tom. 2. Annal. Præmonst. col. 699 :
Tribunos et jurisperitos in marchia conversantes secretius advocavi, qui unanimiter in idipsum consentiebant.
Tribunus. Scribit Johannes Lucius lib. 2. Hist. Dalmat. cap. 16. Magistratum, quo Belgradensis in Croatia civitas olim regebatur, Tribuni appellationem habuisse, qui ut plurimum Trun, vel Trum, per abbreviationem scriptus reperitur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tribunus, Syndicus, seu Procurator civitatis. Synodus Oriolana ann. 1600. tom. 4. Conc. Hispan. pag. 725. col. 1 :
Absque consensu et approbatione Episcopi, justitiæ, juratorum, magistri rationum, Tribuni sive Syndici, et advocatorum civitatis Oriolanæ.
P. Carpentier, 1766.
Tribunus Sacri Cubiculi et magnus camerarius Franciæ appellatur Claudius, princeps Lotharingiæ, in Procurat. reg. Angl. ann. 1265. apud Bassompierre tom. 1. Ambass. pag. 55. Vide infra Triscamerarius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Tribunatus, Tributiana, Potestas, Præfectura. Charta ann. 1078. ex Chartul. 23. Corb. :
Quia acturi sumus de Tribunatu Corbeiæ, primum de libertate loci pariter libuit intimare.... Omnem Tributianam potestatem invasit.
Vide paulo ante ubi laudatur Charta ex eodem Tabular. quæ meminit Tribunitiariæ potestatis Corbeiæ.