« Tricesima » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 180c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRICESIMA
TRICESIMA, Thesaurus Regis Angliæ, ut patet ex Præcepto Henrici III. ann. 1238. dato
Fratri Hugoni de Stocton et Ricardo Renger et sociis suis, custodibus Tricesimæ suæ in Turri London. apud Rymer. tom. 1. pag. 380. ubi legitur :
Præcipimus vobis quod de denariis, quos habetis in custodia vestra de eadem Tricesima, sine dilatione faciatis habere Imperatori CP. vel Flemento Militi suo, præsentium latori, 500. libras, de dono nostro.Porro notum est ex superius dictis in voce Templarii Thesaurum regium apud Anglos Templariis commissum fuisse : qua vero ex causa ita appelletur doceant nos Angli.