« »
 
[]« Triforium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 182c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIFORIUM
TRIFORIUM, Τρίθυρον, Macario, Homil. 27. pag. 384. Porticus, seu potius Porticuli in modum claustri species, quæ totum ædis sacræ ædificium ambit, eo fine ducta, ut transitum præbeat locum circuire vel lustrare volentibus, in ipso ædis muro, supra inferiorem columnarum et arcuum ordinem : ex cujus Triforii superiori parte emergunt majores ædis fenestræ, in ipsum fornicem elatæ. Triforium autem dicitur, quod ejusmodi strictioris ambulationis aperturæ intra ipsam ædem, duabus columnulis distinctæ, trinas fores, seu aperturas, quodammodo præferant. Id maxime inspicere est in majori et Cathedrali æde sacra Deiparæ Ambianensi, atque adeo in prospectu interiori ædis Cathedralis B. Mariæ Lincolniensis in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 257. ut de cæteris sileam. Gervasius Dorobernensis in Descriptione Ecclesiæ Cantuariensis :
Hic murus chorum circuiens in circinatione illa pilariorum in capite Ecclesiæ in unum conveniebat. Supra quem murum via erat, quæ Triforium appellatur, et fenestræ superiores, in quibus appositis clavibus et fornice facta, a turre majore usque ad pilarios prædictos, id est usque ad Crucem, Triforium inferius multis intexuit columnis marmoreis.
Mox :
Supra hos decem (pilarios) arcus et fornices posuit. Peractis autem utrisque Triforiis, et superioribus fenestris, cum machinas ad fornicem magnam volvendam præparasset, etc.
Rursum :
Ibi cœlum ligneum egregia pictura decoratum, hic fornix ex lapide et tofo levi decenter composita est. Ibi Triforium unum, hic duo in choro, et in ala Ecclesiæ tertium.
Rursum :
Super pilarios vero inferius Triforium et superius, cum fenestris et fornice majori.
Triforium, Limbus, vel ornamentum ad oram rei alicujus adtextum, in Triforii, de quo supra, speciem et formam. Inventarium Ecclesiæ S. Pauli Londinensis, in Monastico Anglic. pag. 309 :
Morsus Willelmi de Ely argenteus, cresta ejus argentea cum Triphorio exterius aureo et lapillis insitis, etc.
Infra :
Et 15. noduli cum Triphorio, etc.
Ibid. :
Cresta ejusdem argentea exterius deaurata, cum exteriori Triphorio aurato, etc.
Hinc Triforiatus, ibidem :
Morsus Alardi Decani Triforiatus de auro puro, cum Kamahutis, et aliis lapidibus multis, etc.
Passim ibid. Pag. 326 :
Item unus pannus, cujus campus purpureus, cum 14. listis in longitudine panni, ad modum Triforiæ contextis, cum multis leonibus intertextis, etc.
P. Carpentier, 1766.
Unde Trifoire vel Triphoire appellatur Ars gemmas pala includendi, vulgo l'Art de mettre en œuvre, in Chron. S. Dion. tom. 3. Collect. Histor. Franc. pag. 183 :
Il estoient de fin or esmeré et aourné de très riches pierres précieuses d'uevre Triphoire.
Alias de oevre Trifoire. Ubi Aimoin. lib. 2. cap. 8. ibid. pag. 49. habet :
Opere inclusorio.
Vide Inclusor.