« Tripedica » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 185b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIPEDICA
TRIPEDICA. Gregorius M. lib. 2. Dialog. cap. 30 :
Dum ad B. Joannis oratorium pergeret, antiquus hostis in mulomedici specie obviam factus est, cornu et Tripedicam ferens.Ubi Zacharias PP. Τριπέδιϰλον. Quidam codd. Trepedicam, alii Trepidicam præferunt. Vide conjecturas Haefteni ad hanc vocem pag. 152.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Tripedicam hic aiunt esse triplicem pedicam seu laqueum, quo tres equorum
pedes impediuntur ; τριπέδιϰλον vero Marrubium
est apud Interpol. Dioscor. cap. 525. Marrubium secum ferre potuit mulomedicus ;
nihil tamen definio. Verum ut ut est de notione vocis tripedicæ loco citato, alibi
idem sonat quod Tripetia, Sella tripes. Vita S. Ramuoldi Abb. tom. 3. Junii pag.
416 : Velut servulus vilissimus in humili Tripedica coram eo sedit.Arnold. de S. Emerammo lib. 2. cap. 33. Charta Narrioti domini de Tuciaco ann. 1110. qua dimittit Abbati Floriac.
omnes malas consuetudines....... vaccam de karro, Tripedicam, patellam et cacabum. Gloss. Lat. Theodisc. apud Pezium tom. 1. Anecd. part. 1. col. 383 :
Tripedicam, Chuhbmun.