« »
 
[]« Tripetia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 185c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIPETIA
TRIPETIA, Tripedia, etc. Glossæ MSS. Salmasii : Trepodia, Tripedia, id est scabellum, quod tres pedes habet, vel mensa in sacris Apollinis, vel numus consecratus. Glossæ Lat. MSS. Reg. Cod. 1013 : Trepedia, mensa. Gloss. Lat. Gall. Sangerm. : Tripos, tretel, ou table, ou instrument qui a trois piéz. Severus Sulpitius Dial. 2. de Vita S. Martini :
Sedebat autem S. Martinus in sellula rusticana, ut est in usibus servulorum, quas nos rustici Galli Tripetias, vos Scholastici, aut certe tu, qui de Græcia venis, Tripodas nuncupatis.
Wolphardus Presbyter libr. 1. Vitæ S. Walburgis Virg. n. 13 :
Cum ecce Tripediæ, quibus sua usus est in vita, divinitus e manibus... projectæ sunt.
Supra scabella appellavit, intelligitque fulcra tres pedes habentia, quibus contracti homines reptant potius quam ambulant. Janssonius in Auctario Glossarum Isid. Tripoda, Tripedia, scabillum habens tres pedes. Vita S. Guidonis Abbat. sæc. 6. Benedict. part. 1. pag. 513 :
Custos Ecclesiæ ascenderat Tripodam, ut lampades.... aptaret, etc.
Vide Isaacum Pontanum in Glossario Prisco-Gallico pag. 271. Usus Sangerman. in Probat. Hist. ejusd. Monasterii pag. cxlvi. et supra Scamellum.