« 1 tripodium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 186a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIPODIUM1
1. TRIPODIUM. Leges Henrici I. cap. 64 :
In quibus vero causis triplicem ladam haberet, ferat judicium Tripodii, i. 60. solid.Quæ verba Spelmannus in voce Lada, intelligenda censet de triplici ordalio, scilicet de ferro pensante 60. solidos, id est, tres libras. Vide, quæ observamus in v. Lada. Sed puto, Tripodium esse mensuram trium pedum, ex Gr. τριπέδιον, infra quam brachium in cacabum immittere tenebantur, qui aquæ ferventis judicium subibant, si triplicis ladæ delictum esset. Vide Ferrum candens.