« »
 
[]« Trithinga » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 188c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRITHINGA
TRITHINGA, Saxonice þrihing, apud Anglos, dicitur tertia pars Comitatus, seu provinciæ, continens tria vel quatuor Hundreda, seu centurias, cui, qui præerat, Trihingerefas dicebatur, ad quem deferebantur causæ, quæ definiri non poterant in Wapentachiis, seu Hundredis. Quod autem in Trithingis definiri non poterat, ferebatur in Scyram. [] Ita Leges Edwardi Confess. c. 34. 31. et ex iis Fleta lib. 2. cap. 61. § 23. Vide Leda 2. Alia plane est teoðing vel decania, Decem hominum societas, de qua agitur in voce Friborga. Ad hanc pertinent quæ sequuntur. Hanc autem partitionem Ælfredo Regi adscribunt Scriptores Angli. Annales Wintoniensis Ecclesiæ de Elvredo Rege :
Iste instituit Hundredos et Tithingas ad latrones investigandos.
Id ipsum tradunt Ingulfus pag. 870. et Matthæus Westmonasteriensis ann. 892. qui hoc loco tithingas pariter habet :
Centurias, quas Hundredos, et decimas, quas Tithingas appellant, instituit, etc.
Tethinga, in Charta Joannis Regis Angliæ ann. 1215. pro Libertatibus Angliæ ann. 1215 :
Fiat autem visus de franco plegio, sic ut pax nostra teneatur, et quod Tethinga integra sit, sicut esse consuevit, etc. Trithingarum
mentio est præterea in Statuto Mertonensi cap. 10. et in Fleta lib. 1. cap. 20. § 48. 49. 107. Quem vero Trihingerefas vocant Leges Edwardi, alii Tethingum, vel Tethingman nuncupant. Hodie, inquit Watsius, res cum Lege antiqua prorsus evanuit, nomine tantum (Tethingman) remanente, et in Constabulario parochiano alicubi residente.
Trithinga, sumitur etiam crebro in veteribus Chartis Anglicis, pro
quietum esse de sectis curiæ Trithingarum
, apud Ingulfum pag. 875. et in Monastico Angl. tom. 1. pag. 372. 387. 390. hoc est, obligatione eundi ad placita Trithingarum. Adde idem in Monasticum tom. 1. pag. 310. tom. 2. pag. 812. 827. ubi nude habetur
quietum esse de Trithingis
.