« Trivium » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 189c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRIVIUM
TRIVIUM, Grammatica, Rhetorica, et Dialectica ; ut quatuor aliæ liberales artes,
Quadrivium, nempe, Astrologia, Geometria, Arithmetica, et Musica. Ugutio :
Nota, quod Grammatica, Rhetorica, et Dialectica dicuntur Trivium, quadam similitudine, quasi triplex via ad eloquentiam.Balbus in Catholico, et Joannes de Janua :
Grammatica, Dialectica, et Rhetorica dicuntur Trivium, quadam similitudine quasi triplex via ad idem, id est ad eloquentiam. Arithmetica vero, Musica, Geometria, et Astronomia dicuntur Quadrivium, quasi quatuor viæ ad idem, id est ad sapientiam tendentes. Unde et Triviales dicuntur, qui docent, vel qui student in Trivio, sicut Quadriviales, qui in Quadrivio.Perperam igitur Valla per Trivium, solam Grammaticam intelligi, sicque nuncupatam, quod in triviis et compitis doceatur, scripsit. Prologus in Vitam S. Maximini Martyris MS. :
Sed inter omnes illi judicati sunt, summam sapientiæ attigisse, qui Trivium illud terere conati sunt, in quo requiritur divinarum humanarumque peritia rerum ; quod constat in Physica, Ethica, et Logica, etc.Braulio Cæsaraugust. in S. Isidori Vita :
In Trivii eruditione conspicuus, in quadrivii investigatione perfectus.Adde ejusdem Isidori Vitam aliam a Luca Tudensi, ut quidam volunt, conscriptam n. 5. 8. Conradus de Fabaria de Casib. S. Galli cap. 5 :
Qui in Trivio Grammaticæ, Logicæ, Rhetoricæ, et Philosophiæ mediocriter eruditus, etc.Rigordus ann. 1209 :
Cum itaque in eadem nobilissima civitate non modo de Trivio et quadrivio, verum etiam de quæstionibus Juris Civilis et Canonici ..... plena et perfecta inveniretur doctrina, etc.Hugo Metellus de Eucharistia :
Gerlando scientia Trivii quadriviique onerato et honorato. Hugo Metellus, etc.Matth. Paris ann. 1252 :
Vir quidem in Trivio et quadrivio excellentissimus.Et mox :
Omnem Trivii et quadrivii noverat difficultatem.Wibertus in Leone IX. PP. :
Nempe ut primum competit rudibus, decurso artium Trivio, non solum claruerunt prosa et metro.Laurentius Veronensis lib. 1. de Bello Balearico :
Vita Lietberti Episc. Camerac. cap. 3 :Ordine Levita, Trivii ratione peritus.
Ducitur sitibundo pectore currens ad fontem Philosophiæ, et saporis Tripertiti septem rivos ebibens, modo studet Logicæ, nunc insudat Physicæ, sic intendens vacat Ethicæ. Trivaria,seu potius Triviaria Philosophia, in Epistola Christiani ad Honorium Solitarium, seu Augustodunensem, de Imagine mundi. Vide Petrum Damian. lib. 6. Ep. 3. Lib. de Disciplina Scholarium cap. 2. 6. Chronicon. Augustan. 2. part. cap. 2. etc. et supra in Quadrivium.