« »
 
[]« Trochus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 191a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TROCHUS
TROCHUS. Acta S. Quirini Mart. lib. 1. n. 5 :
Erat huic in aula Pipini filius tenerrimus, qui cum coætaneum sibi principem natum dicti Regis ludo scachorum sæpius superaret, exorta in lusu rixa, Trocho per tempora a Regis filio fuit trajectus.
Forte Rocho, ex Gallico Roc in scaccis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Notus fuit Latinis Trochus, vel pro turbine, qui flagello percutitur et in vertiginem rotatur, vel pro rota, quam currendo pueri virga regunt, ut habet vetus Scholiastes Horatii. Prima notio potest accommodari loco laudato ; cum enim cuspidatus sit turbo, fieri potest ut quis alterius tempora trocho seu turbine trajiciat. Scio veterem Horatii Scholiasten a viris doctis, Salmasio ad Martialem lib. 14. Epigr. 168. Vossio lib. 1. de Vitiis serm. cap. 26. reprehendi, quod Trochum cum Turbine perperam confuderit ; id tamen ab aliis postea Scriptoribus rursum factum est ; unde nihil mirum si et in Actis S. Quirini pro turbine, Trochus usurpetur. Ut ut est haud male excogitata videtur Cangii conjectura : de eo quippe quod ad manum præsto erat sermo sit.