« Trochus » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 191a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TROCHUS
TROCHUS. Acta S. Quirini Mart. lib. 1. n. 5 :
Erat huic in aula Pipini filius tenerrimus, qui cum coætaneum sibi principem natum dicti Regis ludo scachorum sæpius superaret, exorta in lusu rixa, Trocho per tempora a Regis filio fuit trajectus.Forte Rocho, ex Gallico Roc in scaccis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Notus fuit
Latinis Trochus, vel pro turbine, qui flagello percutitur et in vertiginem
rotatur, vel pro rota, quam currendo pueri virga regunt, ut habet vetus
Scholiastes Horatii. Prima notio potest accommodari loco laudato ; cum enim cuspidatus sit
turbo, fieri potest ut quis alterius tempora trocho seu turbine trajiciat. Scio
veterem Horatii Scholiasten a viris doctis, Salmasio ad Martialem lib. 14. Epigr. 168.
Vossio lib. 1. de Vitiis serm. cap. 26. reprehendi, quod Trochum cum Turbine
perperam confuderit ; id tamen ab aliis postea Scriptoribus rursum factum est ; unde nihil
mirum si et in Actis S. Quirini pro turbine, Trochus usurpetur. Ut ut est haud male
excogitata videtur Cangii conjectura : de eo quippe quod ad manum præsto erat sermo
sit.