« »
 
[]« Troppus » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 194a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TROPPUS
TROPPUS, Grex, Gall. Troupeau. Lex Alamann. tit. 72. § 1 :
Si enim in Troppo de jumentis illam ductricem aliquis involaverit,[] etc.
§ seq. gregem vocat :
Alia autem jumenta de grege, quæ lactantia sunt, etc.
Charta 15. inter Alamannicas Goldasti :
Trado ad Monasterium S. Galli quidquid in die exitus mei de hac luce in pecuniali causa non datum, et non usitatum, id est caballis domalibus, cum cætero Troppo, caballis cunctis, auro, argentoque, etc.
Confer Graff. Thesaur. Ling. Franc. tom. 5. col. 252. voce Drupo, et col. 488. voce Troppus.