« »
 
[]« Trufabufa » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 198c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TRUFABUFA
TRUFABUFA et Trufebufa. Sic in Ecclesia Lugdunensi nuncupatur Solemnis nominatio, quæ publice 23. Decembris fit, eorum qui in officiis divinis festivitatis Natalitii Christi deservire debent, voce, ut videtur, composita ex Bifarii et Trifarii, uti appellantur ii, qui ad bifaria vel trifaria officia designantur. Ordinar. MS. Offic. divin. Eccl. Lugdun. :
Item panitarius debet facere candelas Trufebufe.
Huc spectat Monachus Sangall. lib. 1. de Carolo M. cap. 5 :
Fuit autem consuetudo ut magister Scholarum designaret pridie singulis quod responsorium cantare deberent in nocte Nativitatis Christi.