« »
 
TURBA 1, TURBA 2, TURBA 3, TURBA 4.
[]« 1 turba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 210b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURBA1
1. TURBA, Niger cespes, qui e terra palustri et bituminosa eruitur, et vicem carbonis præbet, nostris, Tourbe, Teutonibus Torf, vel Turf, aut Turve. Lambertus Ardensis pag. 257 :
Quendam similiter mariscum, ut aiunt, proprium perfodi fecit, et in Turbas dissecari.
Charta Eustachii de Campanies, seu de Hames ann. 1210. in Tabular. S. Bertini :
Decem millia glebarum, quæ Turbæ vocantur..... fodere valeat ad focum suum.
Chronicon Andrense pag. 453 :
Pro eo, quod uxor ejus focum glebarum vel Turbarum exorsum habeat.
Provinciale Cantuariensis Eccles. lib. 3. tit. 16 :
Decimæ ..... Turbarum in locis, quibus fabricantur et fodiuntur.
Adde Chartam ann. 1191. diœc. Audomar. inter Instrum. Gall. Christ. novæ edit. tom. 3. col. 123. aliam ann. 1232. apud Myræum tom. 1. pag. 420. Formul. Anglic. Th. Madox pag. 27. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turfa. Charta ann. 1246. apud Miræum tom. 2. pag. 1323. col. 1 :
Morum dedit dictus Comes dictæ ecclesiæ de Thosan ad Turfas fodiendas.
Turva, pro Turba, scribitur apud Rogerum Hovedenum pag. 784. ex Anglico Turf, vel Torf :
Qui autem forisfecerit in foresta Regis de viridi sive per culpaturam, sive per esbranchiaturam, sive per foditionem Turvarum, sive per escoriationem moræ, etc.
Differt autem turba, a blestia, ait Spelmannus, quod turba e terræ corpore effoditur, blestia ab ejus superficie abraditur ; utraque in ignis alimentum a rusticis plurimis et a nobilibus ipsis in palustribus regionibus adhibita. Blestiam, nostris Bleche appellari subdit. Vide Plinium lib. 16. cap. 1. Leges Burgorum Scoticorum cap. 38. § 2. Buzelinum Galloflandr. pag. 313. Notitiam Ecclesiarum Belgii cap. 203. Miræum tom. 2. pag. 867. 873. 1321. et quæ de Turbis ex professo scripsere Martinus Schoockius, Professor Groninganus, Carolus Patinus, et aliquot alii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turvus. Charta ann. 1101. apud Miræum tom. 1. pag. 168. col. 2 :
Præter jus ad dicum, necnon et unum sach ad Turvos et ad silvam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turbo, Eadem notione. Johan. Iperii Chron. S. Bertini apud Marten. tom. 3. Anecd. col. 757 :
Officium fuit granatarii omnia monasterii ædificia sustentare [] ..... panem, cervisiam, ligna, Turbones.... providere, etc.
Chartæ Corbeienses ann. 1190. et 1201 :
Ecclesiæ Corbeiensi medietatem omnium, quæ ex nemore de Wouthust et wastinis adjacentibus vel Turbonibus provenerint, recognosco.
Charta ann. 1345. in Instrum. Gall. Christ. novæ edit. tom. 3. col. 123 :
Item in lignis combustibilibus 18. lib. item in Turbonibus 20. sol.
Chart. ann. 1152. apud Lappenb. Orig. Hanseat. Probat. pag. 64 :
Scuta cum Turbonibus 1. den. sed si alias merces intus habuerit 2. den.
Turbariæ, Loci ejusmodi cespitibus fodiendis idonei, quomodo describuntur apud Willelmum Armoricum lib. 2. Philipp. ubi de Flandria :
Arida gleba foco siccis incisa mariscis.
In Charta Hugonis Gandensis Castellani ann. 1228. apud Lindanum in Teneræmunda :
Concessimus etiam eis, ut habeant 20. bonaria palustris fundi ad opus ignis.
Et in libro de Proprietatibus rerum lib. 15. de Flandria :
In plurimis est bituminosa, ex qua foditur materia, apta ad ignium nutrimenta.
Vide Scaligeriana 1. edit. pag. 349. Monasticum Anglic. tom. 1. pag. 284 :
Pascuis, et molendinis, et Turbariis, et stagnis, etc.
Adde pag. 637. Idem Monast. tom. 2. pag. 173 :
In Turbaria tantum turbæ, quantum convenit eis, etc.
Pag. 220 :
Quandam Turbariam, habentem in latitudine 20. perticas, et in latitudine, quantum ipsa mora extenditur. Turbarie,
apud Brittonem pag. 135. v°. Adde Statutum 2. Westmonast. cap. 23. Fletam lib. 1. cap. 12. § 21. lib. 2. cap. 41. § 2. Concilium Maghfeldense ann. 1330. Gul. Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 463. Edw. Bisseum ad Nicolaum Uptonum pag. 86. Matth. Paris ad ann. 1213. et in Addit. 2. Formul. Angl. Thomæ Madox pag. 183. Litteras ann. 1399. apud Rymer. tom. 8. pag. 95. alias ann. 1408. ibid. pag. 561. Chartam ann. 1360. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Brit. col. 503. etc. Tourberie, in Invent. Chartar. Reg. ann. 1482. f. 207. ex Charta ann. 1209. Rursum occurrit in Charta ann. 1348. ex Chartul. 21. Corb. De Turbariis Anglicis ita Cambdenus in Lancastrensi agro :
Ubique solo tolerabili, nisi uliginosis quibusdam et minus salubribus locis, Mosses vocant, qui tamen hæc sua incommoda, commodis suis resarciunt uberioribus ; abrasa enim superficie, unctuosos cespites, Turffes dicunt, ad ignis fomitem ..... suppeditant.
Præallatis addere placet, quod de hujusmodi Turbariis habet Chronicon Montis Sereni ann. 1181 :
Civitas autem in palude ædificata erat triplici vallo, et muro forti munita. Palus autem circa civitatem porrecta, non patens, sed sud cespite latens erat, et cespes ipse non solidus, sed vestigiis cedens, quasi immersionem desuper ambulantibus minabatur. Super hunc machinæ multæ diversi generis multo labore et sumtibus magnis ad capiendam civitatem constituebantur. Interim vero hi, qui obsessi fuerant, stultum judicantes nihil per se agere, quoniam hujusmodi materies flammæ admodum capax est, cespitem ex ea parte, qua extremo civitatis vallo jungebatur, obsessoribus ignorantibus incenderunt. Ignis autem subterraneo meatu serpens cito dilatatus est, qui cum ad locum machinarum venisset, cespes subter igne exesus, molem superpositam ferre non valens, repente subsidit, totaque illa structura cadendo secuta, copiosum igni pabulum ministravit.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turbera, Idem, ut puto, quod Turbaria. [] Formul. Angl. Thomæ Madox pag. 275 :
Concessi..... pasturam de Middelmora cum Turbora quantum ad nos pertinet, et terram nostram, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turbagium, Jus turbas fodiendi. Charta Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1308. ex Chartul. 23. Corb. :
Super dictis Turbagiis et pasturagiis dictorum mariscorum partes prædictæ alias fuerant ad dictum ballivum remissæ.
Alia ejusdem Reg. ann. 1310. ibid. :
Omnia jura ad ipsam communiam et singulares personas.... spectantia in dominio, proprietate, possessione, saisina, mariscis, Turbagiis, clausuris murorum, portis, befredo, carceribus, etc.
Vide Turbatio.
P. Carpentier, 1766.
Turbagium, Actio fodiendi turbas. Charta Will. comit. Pontiv. ann. 1203. in Lib. nig. priorat. S. Petri Abbavil. fol. 212. v° :
Concessi..... ad extrahendum turbas ; ita quod singulis annis de nummis inde receptis quadraginta solidos sterlingorum, quamdiu in prædicto marisco Turbagium fiet,... recipiam.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Turbare, Turbas fodere, Gall. Tourber. Charta Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1308. ex Chartul. 23. Corb. :
Major et Jurati villæ Corbeyæ dicentes se indebite et de novo per Abbatem et Conventum Corbeyæ impeditos in saisina Turbandi quædam maresia quæ ipsi dudum emerunt, etc.
Charta ann. 1321. ibid. :
Lesdits marés, porront et poent lesdits Religieux Tourber et effondrer toutefois que il leur plaira. Tourbier
dicitur qui turbas fodit, in Charta ann. 1372. ex Chartul. 21. Corb. fol. 266.
[]« 2 turba » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURBA2
2. TURBA, Practicis nostris vulgo Turbe, vel Enqueste par turbe, Inquisitio a judice delegata super usu et more recepto in aliqua provincia :
Ordinatio de inquisitione consuetudinum facienda. Inquiretur de consuetudine in hunc modum : Vocabuntur plures sapientes, carentes suspicione. Ipsis vocatis proponetur eis consuetudo, et dabitur eis in scriptis ; qua proposita, jurabunt quod ipsi dicent, et fideliter referent illud, quod sciunt, et credunt, per os unius ex ipsis, et viderunt usitari super illa consuetudine. Quo juramento prœstito, trahent se ad partem, et deliberabunt, et referent deliberationem illam, et dicent inter quas viderunt illam consuetudinem, et in quo casu, et quo loco, et si fuit judicatum, et de circumstantiis, et omnia redigent in scriptis. Et mittantur ad curiam clausa, sub sigillis inquisitorum, et reddent omnes causam dicti sui, etiam in Turba.
Habetur etiam in veteri Consuetudine Bituricensi, edita a Thomasserio, articulus :
Coment Coustume se doit prouver,
ubi eadem ferme statuuntur. Ejusmodi Turbas amovit Rex Ludovicus XIV. edicto suo anno 1667. art. 13.
[]« 3 turba » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURBA3
3. TURBA, Hæreticorum conventus. Cod. Theod. lib. 16. tit. 5. leg. 3 :
Ubicumque Manichæorum conventus vel Turba hujusmodi reperitur, etc.
Rursum occurrit leg. 6.
[]« 4 turba » (par P. Carpentier, 1766), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 211a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURBA4
4. TURBA, vox forensis, practicis nostris Trouble, Actio juridica, qua quis in possessione sua turbatur et impeditur. Charta ann. 1319. in Reg. 59. Chartoph. reg. ch. 320 :
Idcirco supplicant abbas Villæ-longæ et syndicus nomine sui monasterii dictum impedimentum et Turbam tolli et amoveri.