« »
 
[]« 1 turma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURMA1
1. TURMA, Turmarii. Lex 3. Cod. Theod. de Privileg. eorum, qui in sacro Palatio militant (6, 35.) :
Quibus omnibus condonamus, ne Exactorum vel Turmariorum, quos Capitularios vocant, curam subeant, vel obsequium Temonariorum, vel Prototypiæ.
Ubi Turmarii inter vilia officia numerantur ; erant quippe ii, qui Turmas Tyronum exigebant. Nam cum provinciales tenerentur ad Tyrones præbendos, ut est in lege 7. Cod. Theodosii de Tyronibus, pro quibus interdum eorum æstimatio præstabatur, quæ 36. solidorum erat ex d. l. qui has æstimationes recipiebant, Temonarii dicebantur ; ut Turmarii, qui pretium Turmarum, hoc est, plurium Tyronum unde conflaretur Decuria aut Centuria, vel cohors. Ita enim vox Turma usurpatur in lege 8. d. tit. de Tyronib. (7, 13) :
Inter optimas lectissimorum militum Turmas, neminem e numero servorum dandum esse decernimus, etc.