« »
 
[]« 2 turma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURMA2
2. TURMA, Regio. S. Augustinus de Cura pro mortuis cap. 12 :
Homo quidam de Turma, Curina nomine, municipii Tulliensis, quod Hipponi proximum est, curialis pauper, vix illius loci Duumvir altius et simpliciter rusticanus, etc.
Eustathius ad Hiad. ώ : Καὶ τόποι Λυϐιϰοὶ, νόμοι ἐγχωρίως λέγονται, ϰαθ᾽ ἅ τις ἄν εἴποι ῥεγεῶνες, ἤ τόρμαι, ἢ μᾶλλον ἐνορίαι. Τοῦρμαν dixit hac notione Constantius de Administr. Imperio. Vide Notas nostras ad Alexiadem pag. 273. et Glossar. med. Græcit. col. 1590.
Turmarcha, Turmæ seu regionis Præfectus ; constabat autem Turma 30. militibus. Theophylactus Turmarchus, apud Johannem VIII. PP. Epist. 240. Fragmentum Hist. Longob. editum a Camillo Peregrino pag. 146 :
His diebus Theodorus Turmaca Benevento præerat.
Legendum ibi indubie Turmarcha, ex Græco Barbaro τουρμάρχης. Ita etiam emendandum apud Ughellum tom. 1. pag. 995 :
Stratigotis, Judicibus, Vicecomitibus, Turmarchis, Plateariis, etc.
pro Curmarchis. Constantinus Porphyrog. lib. 1. de Themat. pag. 11 :
Οἱ δὲ λεγόμενοι Τουρμάρχαι, εἰς ὑπουργίαν τῶν στρατηγῶν ἐτάχθησαν. Σημαίνει δὲ τὸ τοιοῦτον ἀξίωμα τὸν ἔχοντα ὑφ᾽ἑαυτὸν στρατιώτας τοξοφόρους πενταϰοσίους, ϰαὶ πελταστὰς διαϰοσίους, ϰαὶ δεξιολάϐους ἑϰατόν.
Ita Τουρμάρχης, apud Leonem Imp. in Tacticis cap. 4. § 8. in versione Lat. (nam in Gr. habetur μεράρχης. Idem porro μέρος Leoni, quod τοῦρμα, eodem cap. § 43. 44.) et § 65. De Turmis militaribus agunt passim veteres Inscriptiones. Consule Indicem Scaligeri cap. 6. Vide præterea Glossaria Rigaltii, Meursii, et Fabroti ad Cedrenum.