« »
 
[]« 3 turma » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 213b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/TURMA3
3. TURMA. In Capitul. Caroli M. lib. 7. cap. 163. 231. jubentur
omnes Presbyteri parochiæ ad civitatem per Turmas, et per hebdomadas, ab Episcopo sibi constitutas, convenire discendi gratia, ut aliqua pars in parochiis remaneat, ne populi et Ecclesiæ Dei absque officio sint, etc
. Et cap. 360. 460. jubentur pariter Primates Provinciarum,
ut de universis Episcopis, vel duas vel tres Turmas faciant, ac de singulis Turmis vicissim quotquot electi fuerint, ad diem Concilii occurrant
. Titulus vero hujus capitis hisce verbis concipitur :
Ut non alii Metropolitani Primates appellentur, nisi illi, [] qui primas sedes tenent, quia alii non possunt facere tres Turmas de Episcopis, quam illi, qui primas sedes tenent, qui tres Turmas facere debent, sicut in hac sententia jubetur.
Vide Vitam Aldrici Episcopi Cenoman. pag. 84. supra Psallentius, et Chartam Chlodovei Jun. Reg. apud Mabillon. de Re Diplomat. pag. 466. Vide Norma.