![[]](img/image.png)
3. TYPUS, Idem quod Typhus, superbia. Glossæ antiquæ MSS. :
Supercilio, Tipo, fastidio.Sergius II. PP. in Epist. ad Episcopos Transalpinos :
Sed nos..... confidimus, quod nullo Typo sæcularis audaciæ vestra succumbit auctoritas.Charta Formosi PP. ann. 891. in Spicileg. Acher. tom. 12. pag. 150 :
Aliquo Typo aut fastu superbiæ, etc.Alia Athelstani Regis Angl. in Monastico Anglic. tom. 3. pag. 129 :
Si..... aliquis Typo supercilii turgens, etc.Will. Neubrigensis lib. 1. cap. 2 :
Homo turgidus Typo immanissimæ superbiæ, Jactantiæ Typo elatus,apud Alcuinum Epist. 9.
Typo superbiæ turgidus,in Vita S. Fructuosi n. 1. Regino ann. 886 :
Vanæ gloriæ Typus.Continuator Hist. Abbatum Lobiensium pag. 614 :
Dantur igitur Apostolicæ auctoritatis mandata, ut electumId est, absque ulla pompa, vel solemnitate. Guibertus lib. Quo ordine sermo fieri debeat, pag. 2 :(Abbatem)dominus Leodiensis, ad quem hoc spectabat, investiret, et investitum dominus Cameracensis absque Typo consecraret.
Ex Typo nimio dedignantur.