« »
 
[]« V » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 222a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/V
V. Littera numeralis, quæ 5. designat. Unde versus :
V. vero quinque dabit tibi, si recte numerabis.
Seu, ut habet Ugutio :
V. quoque pessundans, non plus quam quinque redundans.
Eidem litteræ si recta linea superaddatur, 5. millia significat.
<cit>V. inquit Notkerus Balbulus, Opusc.
Quid singulæ literæ significent, in superscriptione Cantilenæ : Licet amissa in sua, veluti valde Vau Græca, vel Hebræa, velificat.
</cit>
Vide A.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V pro B. et vicissim B pro V, in frequenti[] usu apud Hispanos aliosque : Octaba passim pro octava ; Guvernare, deveas, haveat, livertas, in Charta Fundat. Monast. S. Michaelis in Apuniano ann. 728. apud Marten. tom. 1. Ampliss. Collect. col. 25. et 26. Vide infra Vanleuga, vanneria, etc.
P. Carpentier, 1766.
Et apud Italos, ut videre est apud Murator. tom. 1. Antiq. Ital. med. ævi col. 188. 197. 198. 199. 1014. tom. 5. col. 371. et in Access. ad Hist. Cassin. part. 1. pag. 86. col. 1.
V. Litteram ut F, Germanos efferre, observat Ægidius Schudus in Descriptione Rhætiæ cap. 36. exemplisque aliquot probat Stephanus Baluzius in Notis[] ad Agobardi librum de Judaicis superstitionibus, adeo ut Valradus, Vulda, et similia promiscue scribantur, pro Fulradus, et Fulda. Hinc in Epitaphio ann. 1007. legitur Folfo, pro Volvo, et Fifo, pro Vivo : ita perinde F. mutatur in V, ut monet Morales in Eulogii Vitam pag. 193. Vide supra F.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V pro O scriptum frequenter ab antiquis librariis monet idem Baluzius in Notis ad Capitul. col. 990. quod ex corrupta enunciatione factum esse existimo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
V vel Y efformatum in monogrammatis Regum Francorum quid significet, vide in Monogramma, pag. 507. col. 3. []