«
Vaccæ » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 224a.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACCAE
VACCÆ, olim in aliquot regionibus ac provinciis, præcipuæ fuerunt hominum facultates,
adeo ut et mulctæ judiciorum in vaccis exsolverentur, ut colligitur ex Leg. Malcolmi II.
Reg. Scot. cap. 8. Statut. Will. Reg. Scot. cap. 5. 6. Leg. Forestar. Scot. cap. 3. ex
Reg. Majest. lib. 3. cap. 19. ex Quoniam Attachiam. cap. 72. 73. etc. Statutis Alexandri
II. Regis Scotiæ cap. 1. 15. etc. atque eæ denique vice pecuniæ in commerciis darentur.
Tabulæ Fundationis Monasterii S. Severini in Vasconia :
Qua de causa eum locum ab
illis cum omnibus ad se pertinentibus, dando illis trecentos solidos duodenarios argenti
quadraginta quinque Vaccas, cum multis rebus aliis.
Scribit Jacob. Waræus in
Antiquit. Hibern. cap. 12. ex veteri Poeta Gallico sub Ricardo II. equum generosissimum
emtum vaccis 400. Huc spectant ista Columellæ in Præfat. lib. 6 :
In rusticatione
vel antiquissima estratio pascendi, eademque quæstuosissima ; propter quod nomina quoque
et pecuniæ et peculii tracta videntur a pecore ; quoniam id solum veteres possederunt,
et adhuc apud quasdam gentes unum hoc usurpatur divitiarum genus, etc.
Vide
Reginonem ann. 874. Monasticum Anglic. tom. 3. pag. 205. Marcam in Hist. Beneharn. lib. 1.
cap. 12. n. 10. 11. lib. 3. cap. 8. n. 1. cap. 11, n. 5. in Probat. Adde præterea, quæ
habent A. Gellius lib. 11. cap. 1. Plinius lib. 18. cap. 3. lib. 33. cap. 3. Tacitus de
Moribus German. etc.
Vacca Mulsa,
id est, lactans, in Lege Bajwar. cap. 2. § 6.
Vacca Jugo Domita,
Vacca junctoria, Quæ ad aratrum jungitur, in Leg. Longob. lib. 2. tit. 21.
§ 6. 7. Roth. 254. 256.
Vacca domita, nude in Lege Salica tit. 3. cap.
5.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca de Karro, Quæ ad
carrum jungitur, in Charta ann. 1110. ex Tabul. Floriac.
Vacca Alba. Joannes de Deo in
Pœnitentiario
lib. 5. cap. 10. de Pœnitentia Archidiaconi :
Secundo
quia volunt habere pecuniam, vel Vaccam albam pro investituris Ecclesiarum vel
beneficiorum, etc.
Quia rara. f. Pellis vaccina certa ratione præparata, quæ alutariis nostratibus
Vache
blanche nuncupatur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca Varia, Quæ variis coloribus distinguitur. Vide
Varius 1. Inventar. MS. ann.
1366 :
Univit et annexavit Romanæ Ecclesiæ castrum novum Canallicensis diocesis,
quod a dicto abbate (S. Guillelmi de desertis)
in feudum tenebatur cum suis
juribus, hominibus, territoriis, ac pertinenciis universis sub annuo censu unius Vaccæ
variæ sive calhæ.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Eodem nomine
nuncupatur distributio quædam incertæ originis in Ecclesia Autissiodorensi usitata, quæ in
eo posita est ut 32. priores Canonici mensuram frumenti, quæ
Bichetus dicitur,
percipiant, quibus singulis aliisque decem subsequentibus Canonicis sexdecim vini
mensuras, quas
Pintes nominamus, suppeditat Abbas S. Germani Autissiodorensis :
aliis Canonicis totidem a Capitulo suo accipientibus. Hujus distributionis mentio est in
Statutis Ecclesiæ Autiss. ann. 461.
De hora qua lucratur Vacca varia :
cujus media pars assidua sex mensium mansione obtineri ibidem dicitur ; altera pars ab eo
qui die festo S. Aniani Missæ solemni interest. Hæc præstatio primum, ut videtur, in vacca
varia exsoluta, unde vocis origo, exinde in pecuniam commutata est, ut colligitur ex
Tabul. ejusd. Autiss. Eccl. ad ann. 1369 :
Ab abbate S. Germani Autiss. pro Vacca
varia de termino S. Andreæ, pro toto xv. sol.
Rursum ad ann. 1387 :
Ab Abbate monasterii S. Germani Autiss. pro Vacca varia de termino S. Joannis,
pro toto xv. sol.
P. Carpentier, 1766.
Vacca Mascula, Bos. Charta Phil. IV. ann. 1310. in Reg. 53. Chartoph. reg. ch. 250 :
Priorissæ et conventui sororum ordinis Prædicatorum de Pissiaco....
concedimus........ usagium pro viginti Vaccis, tam masculis quam femellis, in foresta
nostra Layæ.
P. Carpentier, 1766.
◊ Est et ludi genus, qui
ad Vaccas vel
ad Vacculam nuncupabatur, cujus mentio est in Lit. remiss.
ann. 1456. ex Reg. 183. ch. 96 :
Le suppliant et Satin se prindrent à jouer aux
Vaches pour le vin seullement.
Aliæ ann. 1457. in Reg. 189. ch. 159 :
Lesquelz se prindrent à jouer aux Vaches, au plus de blanches ou de
noires.
Aliæ ann. 1395. in Reg. 148. ch. 40 :
Jehan le Noir et aucuns des
compaignons jouerent ensemble pour l'argent à un jeu appellé le jeu de la
Vachette.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vacca,
μελετητιϰὸς αὐλός, in Gloss. Lat. Græc. ubi
infra
Vasca legitur. Vide Cujacium.