« Vaccaria » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 224c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACCARIA
VACCARIA, Ager, vel prædium vaccarum numero alendo idoneum. Charta Joan. Regis Angl. tom.
3. Monast. Anglic. pag. 35 :
Concessimus etiam eis, quod habeant ibidem Vaccariam 40. vaccarum, cum pastura earum in foresta illa, et cum secta earumdem ad duos annos ; ita quod in fine singulorum duorum annorum amoveatur de foresta nostra secta earumdem 40. vaccarum de duobus annis.Monacticum Anglican. tom. 2. pag. 165 :
Et de bosco meo, sive arborum succisione, sufficientem materiam ad faciendas domos, et faldas duarum Vaccariarum, quot opus habuerint, et virgas sufficientes ad domos faciendas in eisdem Vaccariis, quantum necesse fuerit.
P. , 1766.
◊ Glossar. Provinc. Lat. ex
Cod. reg. 7657 : Vaccaria, prov. polia, armentum.
Vaccaritia, Eadem notione. Lex Alamann. tit. 75 :
Si quis in Vaccaritia legitima ubi sunt 12. vaccæ vel amplius, taurum ex ea involaverit vel occiderit, etc.Charta Caroli C. ann. 37. pro Monasterio S. Bertini Audomarens. in Tabul. ejusdem Ecclesiæ :
Ad portam autem, ante fores Ecclesiæ Vaccaritiam cum hortulo. Vaccaritiæ dominicales,in Charta ejusdem Caroli C. apud Malbrancum lib. 6. de Morinis cap. 29. Occurrit præterea in Capitulari de Villis cap. 23. in Vita Aldrici Episc. Cenoman. apud Baluz. tom. 3. Miscell. pag. 31. et apud Mabill. tom. 3. Analect. pag. 266.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wacaritia, in Codice censuali MS. Irminonis Abb. Sangerman. : Sed pro ipsa Wacaritia quod prævidet, non solvit denarios, seu facit curvadas.
Vaccharia, in Monastico Anglicano tom. 1. pag. 74.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Wacheria, in Charta Hugonis Episc. Dunelmensis tom. 3. ejusd. Monastici pag. 92.Vacceria. Charta Philippi
Regis Franc. ann. 1066. et Roberti Comitis Flandriæ ann. 1080. apud Miræum in Cod. Donat.
piar. cap. 57. 58 :
In eodem territorio apud Alfringhem 7. mansa terræ continentia 100. vaccas.Et infra :
Apud Ferlingehem dimidiam Vacceriam 16. Vaccarum.
Vacheria, in Fleta lib. 2. cap. 41. § 13 :
Inquiratur si aliqua Vacheria, porcharia, vel alia domus, vel clausum aliquod construatur infra meta forestæ, et per quem et quando, et quantum per æstimationem pastura Regis favorata fuerit aut deteriorata per animalia, qui exeunt a domibus illis.Constitut. MSS. Cluniac. :
Nullus Monachus infra bannos exemptionis nostræ comedat aut bibat, aut de die ac nocte jaceat,...... videlicet in grangia helemosinarii, Vacheria teleria.Vide Vallesheria.
Vachivia, Idem videtur quod Vaccaria, in eodem Monastico Anglican. tom.
3. pag. 15 :
Item dedit eis unam quarrucatam terræ,.... et unam Vachiviam de 40. vaccis cum secta earum per tres annos, et pasturam ad 500. oves cum secta earum per 3. annos, etc.Mox :
Et quod liceat fratribus loca eligere cum Vachiviam mutare voluerit per totam forestam, et fœna colligere in foresta, ad pasturam ovium et vaccarum.