« »
 
[]« Vaccarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 225a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACCARIUS
VACCARIUS, Qui Vaccarum curam habet in prædiis rusticis : Gall. Vacher. Hujus officium describitur in Fleta lib. 2. cap. 2. Testam. S. Irminæ Abbat. ann. 698. apud Marten. tom. 1. Ampl. Collect. col. 9 :
Omnia ista cum adjacentiis eorum, una cum pastoribus, Vaccariis, porcariis, brevicariis cum gregibus eorum, etc.
Vide Vacherius. Occurrit in Polypt. Sithiens. sect. 22. post Irminonem pag. 404. et 405.
Vaccarios præterea quidam sectarii ac factiosi sese appellarunt sub ann. 1320. de quibus ita Chronic. MS. Monspeliense vernaculum :
Item aquel an meteis se mogron autra manieira de gens que se appellavon Vaquiers, e volian passar et aussiau e cassanou los mesels.