![[]](img/image.png)
«
1 vacheta » (par C.
du Cange, 1678), dans
du Cange,
et al.,
Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 225c.
http://ducange.enc.sorbonne.fr/VACHETA1
1. VACHETA, Navis species. Andreas Dandulus in Chron. MS. ann. 1257 :
Viginti novem
galeas, 10. Vachetas, et 9. naves festinanter præparari fecerunt.
Bartholomæus Scriba in Annal. Genuens. ad ann. 1241.
apud Murator. tom. 6. col. 490 :
Inimici autem hoc videntes, relictis anchoris,
scalis et Vachetis, continuo mari et terra de loco Nauli fugerunt.
Jac. Aurias
in iisdem Annal. ad ann. 1283. ibid. col. 583 :
Duo antiani civitatis Pisanæ qui
ibant in una Vachetta armata cum hominibus xviii., etc.
Jac. de
Varagine in Chron. Januensi apud eumd. tom. 9. col. 50 :
Super quamdam Vachetam
conscendens aufugit, et exercitum dereliquit.
Navis humilior et velocior esse
videtur, a Latino-barbaro,
Vasellum, Vacillum, quod ex Gallico
Vaisseau,
navis, efformatum existimo. Vide in
Vas.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Haud scio an
idem sit quod
Vans dicitur, apud Marten. tom. 1. Anecd. ubi de capta CP. ann.
1453. col. 1820 :
L'armée du Turc estant tant au port que dehors de seize a dix
huit gallées ; soixante, ou soixante dix galliotes, de dix huit à vingt Vans, de seize à
vingt barques petites, comme pour porter chevaulx et fustes.
Vide
Wachellus.