« »
 
[]« Valcatorium » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 234c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VALCATORIUM
VALCATORIUM, Molendinum. Charta Ludovici II. Imper. ann. 875. apud Ughellum tom. 6. Ital. Sacr. pag. 1309 :
Cum possessionibus et juribus,.... aquarum decursionibus, piscationibus, Valcatoriis, rupibus, silvis, etc.
Alia ann. 962. apud eumdem tom. 1. part. 2. pag. 49 :
Exhibens etiam.... liberam licentiam construendi molendina et Valcatoria ubicumque voluerint per totum Comitatum suum.
Ex his emendandum videtur Chronicon Pisanum, editum ab eodem Ughello, sub ann. 1158 :
Omnia balatoria juxta Arnum destructa sunt.
Legendum enim Balcatoria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valcatorii nomine molendinum significari ex allatis haud certo colligitur : imo a molendino distinguendum esse suadere videtur Charta ann. 962. jam laudata ; quod D. Brussel monuit in Tract. de Usu feud. tom. I. pag. 43. unde cum ipso aut aggerem esse facile crediderim, aut exclusam, locum scilicet ubi concluduntur aquæ, aut denique lignum quo aquæ continentur interpretabor. Vide infra Varcatura.