« Varcatura » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 244a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VARCATURA
VARCATURA. Charta Guillelmi
filii Rogerii Ducis Apuliæ ann. 1142. apud Ughellum tom. 8. pag. 417 :
Et dictum molendinum cum parte Varcaturæ suæ, et cum integro sedio,... et cum lignaminibus eidem molendino sufficientibus ad aptandam Varcaturam solum pro palata ejusdem molendini, etc.Ubi varcatura idem valet, quod virgatura : (nostri vergne dicunt :) virgæ scilicet et ligna, quibus fluviorum aut stagnorum ripæ continentur : nisi sumi debeat pro aggere ipso seu transitu ad molendinum : Italis enim, maxime poëtis, varcare est transire, ut varca, et varco, iter, transitus. Vide Valcatorium.