« »
 
[]« Valeti » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 236c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VALETI
VALETI, Valecti, appellati vulgo magnatum filii, qui necdum militare cingulum erant consecuti. Nam ut Vassalli iidem, qui postmodum Milites, quod in hac voce docemus ; ita vassallorum filii Vasseleti dicti, ut et Domicelli, respectu parentum, qui Domini nude compellabantur, unde postmodum formata vox Vasletus, deinde Valetus, uti recte observatum a Pithœo in Consuetud. Trecens. Quod præterea firmant Scriptores aliquot a nobis laudati in Notis ad Villharduinum pag. 274. apud quos Vasletus scribitur, uti etiam in Charta anni 1204. post Ordericum Vitalem edita pag. 1058 :
De militibus et Vasletis de terra Comitis Roberti, etc.
In alia apud Spelmannum in hac voce :
Thomas filius dicti Radulphi (Militis) Vasletus in custodia Regis, qui similiter morabatur in servitio Regis cum fratribus suis.
et d'Amy MS. :
Passa avant li gentis prous Vaslés.
Nobilium autem seu militum, atque adeo Procerum ac Principum filios, qui nondum militarem ordinem erant adepti, generatim Valetos appellatos in Notis ad Willharduinum docuimus, qui Imperatoris Constantinopolitani filium hac nomenclatura donat. Sed et ita non semel magnatum filios indigitant Poetæ nostrates. Le Roman de Rou MS. de Guillelmo Notho Duce Normanniæ :
Guillaume fut Vallet petit
A Falese posé et norrit, etc.
Rursum :
O Guillaume fist Gui norrier
Dez que il fut Vallez petiz.
Alibi :
Et me fist avoir en ostage
Deus Vallez de noble lignage.
L'un fils, l'autre ert nevou Goudouine,
Encor les ai en ma sesine.
Alio loco :
N'ert mie Chevalier, encor ert Valleton.
Alibi :
Hue Chapet si fis l'ara asseurée,
Vallet ert, ne porquant si fu l'ewre hastée.
Idem de Henrico II. Rege Angliæ :
Cinquante-trois ans plus sa terre justisa
Emprés la mort son pere qui Vallet le laissa.
Alibi :
Trois Vallez out de son Seignor,
Robert clamerent le graingnor.
[] Le Roman d'Alixandre MS. de Filio Regis :
Li Vales entent la promesse,
Que lendemain aprés la Messe
Le veut son pere adober.
MS. de Vespasiani Imper. filio :
Sire, dist li Vallez, nel mettez en sejor,
Faites vos os semondre, etc.
MS. :
Mes por cel Deu que je dois aourer,
Fet sen Guillaume sans nul arrestement ;
O le Valet chevauchent belement.
MS. :
Jadis estoit un damoiseax,
Qui moult estoit cointes et beax,
Li Vallez ot à nom Guillaumes :
Chercher peust on vingt realmes
Ains con peust trover si gent ;
Et s'estoit moult de haute gent :
Il n'estoit mie Chevaliers,
Vallez estoit, vii ans entiers
Avoit un chastelain servi.
De Militum seu procerum filiis ita perinde alii. Charta ann. 1266. ex Tabular. Buzeii :
Geraudus Chaboz Valletus dominus Radesiarum. Nobilis quondam domina Eustachia mater mea domina Radesiarum, cum assensu dom. Gerardi Chaboz patris mei, etc.
Alia ann. 1291. ex Tabul. Eccl. Dolensis :
Guillelmus de Rupeforti Vicecomes de Donges miles, et Theobaldus de Rupeforti ejusdem Vicecomitis filius, Valletus.
Vide Testamentum Ælfredi Regis.
Eadem perinde nomenclatura donantur magnatum filii ab Anglicis Scriptoribus. Capitula Placitorum Coronæ Regis Angl. apud Rogerum Hovedenum pag. 783 :
De dominabus, et de Valectis et puellis quæ sunt vel esse debent in donatione Domini Regis, et de valentiis terrarum suarum, et si quis eorum vel earum sit maritatus, et inquiratur cui, per quem, et a quo tempore.
Bracton. lib. 3. Tract. de Corona cap. 1. § 3 :
De Valectis et puellis qui sunt et esse debent in custodia Domini Regis.
Infra :
De Vicecomitibus et Ballivis, qui ceperunt redemptionem de Valetis integrum feodum militis tenentibus.
Adde Fletam lib. 1. cap. 20. § 19. 94. Ubi Valecti sunt militum filii.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valetus dictus qui sine liberis erat. Exordium Monast. S. Martini Tornac. inter Instrum. tom. 3. Gall. Christ. novæ edit. col. 66 :
Ipse est Moninus, quem eo quod sine liberis esset, Valet cognominabant.
P. Carpentier, 1766.
Et qui sine muliere. Libert. villæ de Tannay ann. 1352. tom. 6. Ordinat. reg. Franc. pag. 60. art. 9 :
Li Vallet, pucelles et femmes qui n'auront esté mariées, etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valletus Legum, Qui in eo gradu est, ut videtur, ut ad Doctoratum aspirare possit. Charta ann. 1292. apud Lobinell. tom. 2. Hist. Britan. col. 336 :
Raginardus de Monasterio legum Valletus.
Universim vero sic pariter appellati, quos Scutiferos dicimus. Homagia Castrinovi apud D. Brussel tom. 1. de Usu feud. pag. 122 :
Jocelinus Pictavini Valetus. Fecit homagium ligium sine achaptamento.
Charta ann. 1299. apud Stephanot. tom. 3. Antiquit. Bened. Pictav. MSS. pag. 916 :
Monsour Helyes de la Vergne Chevalier et Heliot Chenin Vallet pour soy et pour Gauvin son frere seigneurs de Lucac.
Alia ann. 1293. ibid. [] pag. 945 :
Ge Jofreis de Lezignen Valet segnor de Chastelachart, etc.
Rursum alia ann. 1294. ibid. pag. 968 :
Peres Daneis de saint Sauvor et Aunis Valet et Johane sa femme, etc.
Adde Rymer. tom. 2. pag. 109. 995. et 1021. et Statuta MSS. Caroli I. Reg. Siciliæ cap. 173. Constitut. Siculæ lib. 3. tit. 33. § 4 :
Ut dignitatum gradus et hominum qualitates, injuriis apertius distinguantur, statuimus burgensem seu rusticum, qui militem verberaverit, nisi probabitur, quod se defendendo hoc fecerit, manus detruncatione puniri ; eadem pœna Valetto imminente, qui militem nobilioris gradus verberaverit.
Sanutus lib. 3. part. 10. cap. 8 :
Ad cautelam autem Dominus Armeniæ ducentos equestres in nemora occultat, locuturus Principi duobus cum sociis, relicto seorsim cum cornu Valeto, etc. Valettos
autem sese appellitasse ipsos Scutiferos, declarant complures Chartæ descriptæ a Duchesnio in Historia Plessiaca.
Quod vero Valetti militibus ipsis in occasionibus bellicis ministrarent, eorumque arma ac scuta deferrent, unde Armigeri et Scutiferi passim appellantur, horum nomenclatura data deinceps honoratioribus famulis, quomodo etiam usurpatur a nostris. Litteræ Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1295. tom. 1. Ordinat. pag. 326 :
Bichio et Moncheto Guidy fratribus delectis Valletis et receptoribus nostris, etc.
Comput. ann. 1425. apud Kennett. in Antiquit. Ambrosd. pag. 576 :
Et in blodeo panno pro armigeris et Valectis Prioris de Johanne Bandye, etc.
Testam. Rotherami Eborac. Episc. ann. 1498. in Lib. nig. Scaccarii pag. 679 :
Sic quod generosi Valecti et garciones de camera habeant de propriis equis meis, secundum limitacionem executorum meorum.
Asserus de Ælfredi rebus gestis pag. 24 :
Et volo, quod armigeri mei cum Valectis, et omnes, qui cum ipsis in servitio meo existunt, ista distribuant modo supradicto.
Ubi alii sunt ab Armigeris. Thomas Walsinghamus pag. 229 :
Jussus autem exhibere captivum, cunctis admirantibus ministrum suum obtulit, qui ei astiterat, et more Valecti servierat, etc. Valettus Cameræ
Imperatoris, apud Petrum de Vineis lib. 5. Epist. 56. Valettus Regis, apud Ughellum tom. 9. pag. 364.
<cit>In Testamento Caroli Pulchri Regis Franc. ann. 1324. fit mentio
des Valez trenchans, Valez entiers, des valez servans de vin, des valez servans de l'escuelle, des valez de porte, des valez de forge ;
</cit>
<cit>in Testamento Ludovici Hutini Regis ann. 1316.
des valez servans de sale, des valez de nostre chambre.
</cit>
Sed hæc nota.
P. Carpentier, 1766.
Et qui officia honoratiora exercebant. Hinc ballivus Remensis, Varlez du Roy inscribitur, in Lit. remiss. ann. 1362. ex Reg. 98. Chartoph. reg. ch. 51 :
Jehans Dartois Varlez du roy nostre seigneur et bailli de Reims, salut, etc.
Ita et Vicarius Nemausensis, in Charta ann. 1308. inter Probat. tom. 1. Hist. Nem. pag. 182. col. 1 :
Galvanni Boni-et-belli, Veyletti domini regis Franciæ, vicarii Nemausi, etc.
Vide Valleteria.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valetus Mercatorum, Institor, Gall. Facteur. Litteræ Philippi Pulchri Regis Franc. ann. 1309. tom. 2. Ordinat. pag. 160 :
Si quis Valetorum suorum in dicta villa vel alibi matrimonialiter copularetur, et aliquas de denariatis aut mercaturis ipsorum mercatorum recelaret, aut alias alienaret, justitia loci in quo mercaturæ prædictæ reperirentur, tenebitur eas ponere in manu salva alicujus [] probi viri loci illius ubi reperirentur. Dicti mercatores et sui Valeti per nos, et gentes nostras a vi et violentia indebitis contra omnes et erga omnes custodientur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valetus, Tiro, operarius mercenarius, Gall. Apprenti, Compagnon. Statuta Caroli V. Reg. Franc. pro Tonsoribus ann. 1371. tom. 5. Ordinat. pag. 441. art. 9 :
Que aucun barbier ne doit oster ou soustraire à un autre barbier son aprentis ou Varlet, etc.
Litteræ ejusd. Reg. ann. 1372. ibid. pag. 528 :
Les Varlés du mestier de tixerrandrie.
Infra :
Les Varlés tixerans, etc.
Vayletus, Armiger. Constitutiones Petri Ruthenensis Episcopi Legati Apost. pro Ecclesiis Cypriis ann. 1313. cap. 8 :
Nec coronam lineam, ut Miles laicus, seu Vayletus clericus deferat.
De Valetis consule Seldenum de Titulis Honorariis 2. part. cap. 5. § 47.
Valectus, Non omnino eadem notione apud Anglos. Fortescutus de laudibus Legum Angliæ cap. 29 :
Quod in ea villula tam parva reperiri non poterit, in qua non est miles, armiger, vel paterfamilias, qualis ibidem Franclain vulgariter nuncupatur, magnis ditatus possessionibus, nec non libere tenentes alii, et Valecti plurimi suis patrimoniis sufficientes, ad faciendum juratam in forma prædicta ; sunt namque Valecti diversi in regione illa, qui plusquam sexcenta scuta per annum expendere possunt, quo juratæ superius descriptæ sæpissime in regione illa fiunt, præsertim in ingentibus causis, de militibus, armigeris, et aliis, quorum possessiones excedunt duo millia scutorum per annum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Valletus, Vallectus, Famulus, Gall. Valet, hodierna notione. Charta Philippi Pulchri Reg. Franc. ann. 1302. apud Menester. Hist. Lugdun. pag. 87 :
Oportet enm, vel eam habere proprium Valletum seu famulum aut ancillam, qui serviant personis prædictis.
Charta apud Madox Formul. Anglic. pag. 385 :
Cum uno Vallecto per me nominato ad serviendum eisdem Monialibus.
Processus de Vita S. Yvonis tom. 4. Maii pag. 567 :
Et idem miles palafredum suum cum Valleto præmitteret, etc. Valetus pedes,
in Testam. Amedei Delph. ann. 1355. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 323.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vayletus, Eodem sensu, in Testam. Roberti III. Comit. Claromont. ann. 1302. apud Baluz. tom. 2. Hist. Arvern. pag. 307 :
Legamus cuilibet de Vayletis, sommeleriis,..... sexaginta solidos Turonenses semel solvendos. Vaylletus,
in Miraculis MSS. Urbani V. PP. ex Tabul. S. Victoris Massil.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Cameræ. Lit. Phil. Pulc. ann. 1297. in Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 447. r°. col. 1 :
Notum facimus quod nos obtentu grati servicii, quod Johannes Victoris de S. Germano in Laya, tailliator noster et Valletus cameræ nostræ, nobis impendit, etc.
Vallettis meis cameræ meæ, in Testam. Johan. Duc. Burgund. ann. 1360. in Histor. Burgund. tom. 2. Probat. pag. 258. num. 299.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Currus domicellarum Perrotus de Nulliaco, in aliis Lit. ejusd. Reg. ann. 1304. ex eod. Lib. fol. 472. r°. col. 1. Cujus officium indicatur in aliis ibid. col. 2 :
Johannetus de Pissyaco, qui tenebat manum ad currum Johannæ consortis nostræ.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Elemosinariæ Ingerannus, in Charta ann. 1317. ex eod. Lib. rub. fol. 535. r°. Alia ann. 1379. in Reg. [] 115. Chartoph. reg. ch. 131 :
Bertaut Duchemin, Valet de nostre aumosne, etc.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Garderobæ Johannæ consortis nostræ Robinus Fabri, in Lit. Phil. Pulc. ann. 1304. ex eod. Lib. rub. fol. 475. r°. col. 2.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Honoris. Charta Phil. VI. ann. 1347. in Reg. 68. Chartoph. reg. ch. 335 :
Pour le bon tesmoignage et rapport, qui de la personne de nostre amé Vallet de honneur Baudoin Eude nous a esté fait,... ycellui Baudouin anoblissons.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Maparum nostrarum dilectus Arnouletus, in Charta Phil. Pulc. ann. 1310. ch. 58. ex Cod. reg. 9607. 3.
P. Carpentier, 1766.
Valletus Palefredorum Johannæ consortis nostræ Guillotus Hardi de Lymay, in Lit. ejusd. reg. ann. 1304. ex Lib. rub. Cam. Comput. Paris. fol. 473. r°. col. 1. Lit. remiss. ann. 1400. in Reg. 155. Chartoph. reg. ch. 97 :
Loys de Blet, Varlet des grans chevaulx de nostre oncle le duc de Berry, etc.
P. Carpentier, 1766.
Varletus Pedester Regis. Memor. H. Cam. Comput. Paris. ad ann. 1415. fol. 57. v° :
Alphonsus Ruys, nuper Varletus pedester regis, retentus ejus serviens armorum de numero et ordine aliorum.
P. Carpentier, 1766.
Varlet, Falcis manubrium appellatur, in Lit. remiss. ann. 1460. ex Reg. 189. Chartoph. reg. ch. 440 :
Icellui Jaquemart print le baston de sa faulx, appellé le Varlet.