« »
 
[]« Vantarius » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 243a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VANTARIUS
VANTARIUS. Charta sub Edw. II. Reg. Angliæ, apud Spelmannum :
Richardus Rockesley miles tenebat terras Seatoniæ per serjantiam esse Vantarium Regis (in) Gascoign, donec perusus fuit pari sotularium pretii 4. den.
id est, dum trivisset par calceorum 4. den. Ubi idem Spelmannus :
Vantarius, præcursor ; ut vantarius Regis est assecla Regis, qui cæteros suos asseclas prægreditur, the kings fore footman.
Vim vocis fateor me non assequi[]  ; nisi Vantarius ponatur pro Ventarius, qui tributa Regia in Vasconia recipiebat, ita ut serjantiæ species fuerit. Vide Ventarius, in Venda.