![[]](img/image.png)
VECTIGALIA, Vecturæ, Gall. Voitures. Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 15 :
Ut in die Dominica Vectigalia non fiant, quod carregium vel sagmegium dicitur.Regula Conversor. Cisterc. cap. 10. De fratribus bubulcis, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1650 :
Tempore messionis et secationis euntes et redeuntes ad Vectigalia sua bini et bini loquantur ad invicem.Ubi vehicula intelliguntur.
P. , 1766.
◊ Charta Frider. I. imper.
ann. 1179. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 150 : Semel in anno ab eis Vectigalia exposcet a meridie unius diei usque ad meridiem alterius diei.
P. , 1766.
◊ Vitigal vero
nostris, eodem sensu, quo Latinum Vectigal. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 191.
Chartoph. reg. ch. 199 : A cause des terres et seigneuries de Caumont et de Tonnix, le seigneur de Caumont a droit de peage, et d'ancienneté a droit et a acoustumé de lever, recevoir et percevoir le Vitigal en la riviere de Garonne en Agenés.