« »
 
[]« Vectigalia » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 259c. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VECTIGALIA
VECTIGALIA, Vecturæ, Gall. Voitures. Concilium Bituricense ann. 1031. cap. 15 :
Ut in die Dominica Vectigalia non fiant, quod carregium vel sagmegium dicitur.
Regula Conversor. Cisterc. cap. 10. De fratribus bubulcis, apud Marten. tom. 4. Anecd. col. 1650 :
Tempore messionis et secationis euntes et redeuntes ad Vectigalia sua bini et bini loquantur ad invicem.
Ubi vehicula intelliguntur.
P. Carpentier, 1766.
◊ Charta Frider. I. imper. ann. 1179. apud Ludewig. tom. 10. Reliq. MSS. pag. 150 :
Semel in anno ab eis Vectigalia exposcet a meridie unius diei usque ad meridiem alterius diei.
P. Carpentier, 1766.
◊ Vitigal vero nostris, eodem sensu, quo Latinum Vectigal. Lit. remiss. ann. 1455. in Reg. 191. Chartoph. reg. ch. 199 :
A cause des terres et seigneuries de Caumont et de Tonnix, le seigneur de Caumont a droit de peage, et d'ancienneté a droit et a acoustumé de lever, recevoir et percevoir le Vitigal en la riviere de Garonne en Agenés.