« Vegius » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 261a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEGIUS
VEGIUS, Vegiatura.
<cit>Lex Burgund. tit. 16. de Inquirendis animalibus, §
3 :
Si vero Vegius extiterit, et Vegiaturas</cit>(Herold. vigaturas vias)acceperit, et is, cui indicat invenire non potuerit, furtum, quod se perdere mentiebatur, dissolvat in simplum.
<cit>Edit. Heroldi :
Furtum, quod prodere mentitur, in simplo solvat.</cit>
<cit>Additament. 1. tit. 8 :
Ubi quidam Vegios, hariolos, vates, ac divinos fuisse aiunt, quos
Saxones vigilere, Germani Wiclers vocant ; unde viglian, hariolari. Furto enim
subreptis mancipiis vel animalibus, hos consulebant, ut, ubinam essent, edocerentur, cujus
indicinæ pretium vegiaturam vocabant. Alii a veg, vel væg Saxonico, quod
viam sonat, deducunt, ut vegii fuerint, qui pecudum vestigia
indicabant.Quicunque mancipium, caballum, perdiderit, donet Vegio pro mancipio solidos 5. pro equa sol. 2. etc.</cit>