« »
 
[]« Veglones » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 261b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEGLONES
VEGLONES, Vegliones. Charta Ariberti Archiepiscopi Mediolanensis, apud Puricellum in Monumentis Ambrosianæ Basilicæ pag. 369 :
Ad subdiaconos de ipso ordine dent solidos 12. ad Notarios sol. 5. ad Presbyteros Decumanorum ordine libras 4. et dimid. ad lectores sol. 5. ad custodes sol. 4. ad Veglones den. 40. ad scriptanes majores et minores, quod sunt breves quinque.
Occurrunt eadem verba infra pag. 470. et 482. Charta ann. 1100. apud Ughellum in Archiepisc. Mediolanensib. pag. 171 :
Finito autem officio, religiose et honorifice suscipiant majores tres solidos ex obedientiæ munere, 12. denarios accipiant cum Veglionibus custodes, duos item denarios habeat, qui crucem bajulaverit auream, etc.
Idem Puricellus pag. 97. ait, ita etiamnum appellari Mediolani utriusque sexus senes, (unde vocis etymon, a Veglioni Ital.) indumenta suimet status et officii propria gestantes, qui quidem processibus Ecclesiasticis cum cruce interesse solent. Senes nude dicuntur in Charta alia pag. 428.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vegloni, et Veglonæ, Eodem intellectu. Ordo coronat. Henrici Imp. apud Murator. tom. 2. Anecd. pag. 328 :
Modus processionis talis est. Primo incedunt Vegloni et Veglonæ decenter ornati et ornatæ.