« 2 venda » (par C. , 1678), dans , et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 267a. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENDA2
2. VENDA, Venditio, Quod præstatur domino feudali pro distractionis seu
venditionis prædii facultate. Consuetudines Bellaici in Pictonibus ex Regesto
Inculismensi :
Debet reddere de nummis illis Vendas domino feudi ; sed mutagium debet esse burgensium.Tabularium Vindocinense Thuanum Ch. 20 :
Ipsius terræ Vendas sex solidos et 8. denarios Archembaldus Præpositus recepit.Charta Fulconis Comitis Andegavensis ex Tabulario Bellilocensi :
Quicunque autem infra prædictum alodum aliquid vendiderit, cujuscunque ordinis aut dignitatis sit, Vendas vel costumas persolvet secundum consuetudinem loci.Charta Edwardi I. Reg. Angl. ann. 1289. apud Rymer. tom. 2. pag. 425 :
Ita quod quilibet prædictorum... ad solvendum pro rata sporlani in mutatione domini, ex utraque parte, et etiam Vendas seu acceptamenta, si contingat vendi aliquam medietatem de rebus prædictis... teneatur.Libertates Oppidi Fezensagueti ann. 1294 :
Non debent habere seu recipere Vendas pro laudimio venditionis.Libertates Vicecomitatus Leomaniæ :
Que tot gentiu posca vendre et alienar de sos bens, ou à lui plaira, sens pagar Vendas, ni acaptes, ni nul autre degat, etc.Libertates Villæ de Perusa ann. 1260. apud Thomasserium lib. 1. de Consuetud. localib. Bituric. cap. 66 :
Qui sa meson vendera, dera de 20. sol. 12. den. de Vendes, etc. Ventes,in Consuetudinibus municipalibus passim. Vide Laudes in Laudare 4. et Muta 2.
Venditio, Eadem notione. Tabularium Majoris Monasterii Ch. 32 :
Et quia emptio sua erat, poterat eum dare, cui volebat, sine ulla contradictione. Sed quia census molini ipsius Nihardi erat, justum erat, ut inde Venditiones haberet, quas et in eodem placito recepit.Charta Theobaldi Episc. Ambian. ann. 1175. in Tabular. Eccl. Ambian. :
Si de possessore ad alium possessorem possessio transierit, dabunt de Venditione de singulis solidis unum denarium.Tabularium Vindocinense Ch. 63 :
Pro Venditionis auctoramento auri unciam unam accepit.Litteræ Philippi Aug. Reg. Fr. ann. 1186. tom. 4. Ordinat. pag. 15 :
Eorum quilibet res suas, si vendere voluerit, vendat ; et redditis Vendicionibus suis, etc.Charta Philippi V. Regis Fr. ann. 1310. pro Libertatibus Oppidi Bastidæ in Petragoricis, ex 47. Regesto Tabularii Regii n. 38 :
Item de quolibet solo de quinque cannis vel ulnatis lato amplitudine, et 12. in longitudine, habebimus ex denariis, obliarum tantum et secundum magis et minus in festo omnium Sanctorum, et totidem de accaptamento in mutatione Domini ; et si vendatur, habebimus ab emptore Venditiones, scilicet duodecimam partem pretii, quo vendetur.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
◊ Ex his aliisque
colligitur vocibus venda et venditio idem sæpius significari, tametsi
aliquando distingui videntur, ut in Charta Hervei Trecensis Episcopi ann. 1211. ex
Chartul. Campan. fol. 170 : Dedit etiam ei octo libratas census... cum laudibus et ventis et Venditionibus et cum justitia pertinente ad censum.Ubi haud scio an idem sit quod Venterolles in Chartul. Latiniac. fol. 242 :
Quiconques vent terres, heritaige ou possession en la terre S. Pere, conté et seigneurie de Laigny, il doibt pour chacune livre vingt deniers Tournois et l'acheteur autant pour lots et ventes ; et si le vendeur a argent franc, sont deubz en oultre Venterolles.Charta ann. 1520. ibid. fol. 247. v° :
Ceste prinze faicte tant moiennant douze deniers Tournois de menu cens portant loz, ventes, Venterolles, saizines et amendes quant le cas y escherra.Hæc confer cum Glossario Juris Gallici v. Venterolles.
Vendida. Pactum inter Raimundum
Guillelmi Episcopum Nemausensem, et fratrem ejus Bernardum Guillelmi ex una parte, et
Guillelmum D. Montispessulani ex altera ann. 1103. 9. Kl. Febr. :
Ab hac die in antea non erit factus furnus in toto Montepessulano, nec in domo, nec in terra, in qua dominus Montispessulani habet censum, vel Vendidam sine consilio Domini Montispessulani.Vendedam edidit D. Brussel tom. 2. de Usu feud. pag. 728. Charta ann. 1113. inter Probat. tom. 2. novæ Hist. Occitan. col. 388 :
In quoCharta ann. 1253. ex Tabul. S. Andr. Avenion. :(furno)habebat Bernardus Vendidas suas, si venderetur, et concilium, si impignoraretur.
Volunt præterea quod dictum monasterium seu ecclesia dicti loci habeat in tota dicta villa seu ejus territorio Vendidas, laudimia omnium rerum venalium seu quarumcumque possessionum.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Vendita, Eodem intellectu, in Charta ann. 1182. ex Chartul. Vallis B. M. diœc. Paris. :
Guido de Meri (habuit) iv. lib. pro suis Venditis.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venta, Pari significatu. Charta ann. 1250. ex Tabul. S. Clodoaldi : Ipse et successores ejus tenebant imperpetuum prædictas vineas ad opus capellaniæ prædictæ et nunc in manu mortua,... ita tamen quod quilibet successorum suorum... solvet nomine Ventarum seu revestituræ dictis Decano et Capitulo xvi. solidos Paris.Ibidem :
Salvis tamon dictis Decano et Capitulo Ventis, si res prædictas vendi contingat et laudationibus... quæ competit eis ratione censivæ secundum consuetudinem Franciæ.Charta ann. 1252. ex Tabul. S. Nicasii Rem. :
Item habebit investituras et Ventas ratione fundi.Charta ann. 1041. ex Tabul. Trenorchiensi :
Ipse dominusAdde Hist. Paris. Lobinelli tom. 5. pag. 698. col. 2.(Abbas)percipiet banna, Ventas et laudimia.