« »
 
[]« 3 venda » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 267b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENDA3
3. VENDA, in re forestaria. Charta Henrici Dom. de Soliaco et Aanoris Comitissæ Drocarum ann. 1240 :
Item sciendum est, quod Venda, quam fecit Comitissa uxor nostra, mater dicti Joannis Odoni Fletart de nemoribus de Sorel remanet nobis ; et Venda, quam ipsa Comitissa facit de hajes de Beu, et Venda, quam fecit Dionysio de Bosco Regis, et sociis suis remanet nobis similiter libere et quiete. Levata tamen venda de Sorel et de Beu, et Venda facta dicto Dionysio et sociis suis, omnia illa nemora, quæ pertinent ad Castellaniam de Drocis, nobis et dicto Johanni communia remanebunt... Poterimus etiam vendere partem dictorum nemorum nos et dictam Comitissam contingentem, loco et tempore, quando nobis viderimus expedire, et dictus Johannes debet laudare Vendam factam a nobis, nec contra ipsum veniet ullo modo.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Ubi Venda est Venditio seu cæsura cæduæ silvæ, Gall. Vente, vel Coupe [] de bois, ut Venta in sequentibus. Charta ann. 1230. ex Chartular. Campan. fol. 360 :
Nec nos dimittemus propter hoc Ventam nostram in nemore quod fuit defuncti Hugonis de Cornillon ; sed durabit dicta Vanta nostra ab instanti festo S. Remigii in duodecim annos completos ; nec nos poterimus aliam Ventam facere in grueria dicti Comitis, vel in nemore magno sito intra fossata terminalia abbatiæ nostræ infra decem annos dictæ Ventæ dom. Comitis supradicti, nisi infra illos decem annos contigerit dictum Theobaldum Comitem amovisse illam quartam nemoris.
Charta Auberti Abbatis Castricii ann. 1239. ibid. fol. 342. col. 2 :
Habebimus plana pascua in dictis nemoribus dom. Regis Navarræ, excepto panagio et Venta nemoris quæ, quando scinditur, durat per quinque annos ad usus terræ suæ.
Testam. Philippi Comit. Bolon. ann. circ. 1235. apud Marten. tom. 1. Anecdot. col. 988 :
Et vendantur per successores meos tali modo quod non uxor mea nec heredes mei possint aliquid vendere in prædictis nemoribus, donec dicti executores perceperint integre in Ventis factis de dictis nemoribus summam supradictam.
Charta S. Lud. Reg. Fr. ann. 1249. ibid. col. 1043 :
Præterea dedi et concessi in puram eleemosynam pro abbatia prædicta fundanda duo millia librarum Turonensium, quas assigno super Ventas omnium nemorum meorum de S. Aniano, et de tota castellania, volens et præcipiens quod prædicta nemora ponantur in Ventam, etc.
Charta ann. 1390. ex Tabul. Sangerm. :
Deinde ibunt super locis contentiosis ad dictam Ventam faciendam.
Hinc Ventiers dicuntur Saltuarii emtores. Charta ann. 1577. tom. 2. Chartul. Gemetic. pag. 58 :
A la charge dudit bois bien et deument user, vuider et nettoyer à telles et semblables charges et sujections que les marchands Ventiers de ladite forest ont accoustumé user leurs Ventes.
Vide Vendere.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Venditio, Eadem notione. Charta ann. 1255. ex Tabul. B. M. de Josaphat :
Concessimus totum jus quod habebamus in tertia parte Venditionum nemoris de bosco S. Martini in territorio de Fresneio Comitis.
P. Carpentier, 1766.
Unde Venditor, qui silvam cædit, in Charta S. Ludov. ann. 1246. ex Tabul. S. Albini Andegav. :
Cum gentes nostræ forestam Valleiæ in illa parte, quæ ballivia S. Remigii dicitur, vendiderint, et abbas et monachi S. Albini Andegavensis ad præsentiam nostram accesserint super hoc conquerentes et asserentes, quod in illa parte forestæ usagium suum habent ; nos Vendam cessare et Venditores exinde jussimus amoveri.