« »
 
[]« Venetus color » (par les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 270b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VENETUS
VENETUS Color, Cæruleus, Ital. Veneto, Gall. Bleu de Venise. Vita S. Chunegundis sæc. 6. Bened. part. 1. pag. 454 :
Obtulit et ipse beato Benedicto eodem die planetam optimam Veneti coloris.
Ita etiam legendum est in Chron. Romualdi II. ad ann. 814. ubi de Carolo Imper. apud Murator. tom. 7. col. 155 :
Vestitu patrio, id est Francico utebatur, ad corpus camisia linea et fœminalibus lineis, tunica vero quæ limbo serico utebatur ; tibialiis quoque cum fasciolis, crura et pedes calceamentis constringebat, amphibalo Veneto amictus et gladio semper accinctus.
Ubi perperam editum est Venero. Einhard. Vit. K. M. cap. 23. Confer Juven. Stat. 3. vers. 170.