« »
 
[]« Verbum » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 277b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VERBUM
VERBUM. Ebrardus Betuniensis in Græcismo :
Hoc nomen Verbum designat quatuor ista :
Est deceptio, pars, Filius Dei, atque loquela.
Verbum, Securitas, tuitio. In verbo Regis esse, hoc est, in ejus tutela, in Lege Salica tit. 14. § 5. et in Lege Ripuar. tit. 35. § 3. Theophanes in Zenone : λόγον ἢτησε λαϐεῖν, id est, securitatem.
<cit>Idem in Leone Isauro :
δός μοι λόγον μηδέν με ἀδίϰῆσαι, etc.
</cit>
<cit>Historia Miscella lib. 18. pag. 581. edit. Canisii :
Sophronius namque Hierosolymitanus summus Sacerdos Verbum accepit ad totius Palæstinæ securitatem.
Infra ann. 29. Heraclii :
Edesseni autem aperientes (urbem) acceperunt Verbum una cum regione, Magistroque militum, etc.
</cit>
Quibus locis Theophanes habet λόγον. Extra sermonem Regis esse, in eadem Lege Salica tit. 59. dicitur, quem Rex amplius non tutatur. Sermo tuitionis, apud Marculfum. Verbum immunitatis, apud Anastasium in Gregorio II. PP. pag. 67. Verbum impunitatis, apud Aimoinum lib. 1. Hist. Franc. cap. 17. et eumdem Anastasium in VIII. Synodo act. 4. 7. Λόγος ἀπαθείας, apud Leonem Grammaticum in Theophilo pag. 452. Cedrenum pag. 476. Annam Comnenam in Alexiade pag. 158. 249. 292. etc.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verbum Commune, Sermo vulgaris, in Libello inquisitionis quem Reginoni præfixit Baluzius.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verbum Crucis, Expeditio sacra, Gall. Croisade. Bulla Innocentii VI. ann. 1361. ex Schedis V. Cl. Lancelot :
Coram nobis et dictis fratribus nostris et prælatorum ac nobilium multitudine copiosa proponi fecimus publice Verbum Crucis.
[]
Verbum Regium, In verbo regio dicere, vel jurare, Jurer en parole de Roy, vulgaris formula de Regum pollicitis, quorum verba violari ab ipsis non debent. Ludovicus VII. Epist. 57. ex iis, quæ habentur tom. 4. Hist. Franc. :
In pleno Concilio et coram omnibus, in Verbo regio diximus, quod pacem hanc infrangibiliter teneremus.
Fortunatus lib. 6. Poem. 4. de Chariberto Rege :
Antea mons migrat, quam tua verba cadant.
Chromatius Episcop. Aquileiens. Conc. 1 :
Ideo Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam vult esse distantiam ; quia sicut in juramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in Verbis nostris nullum debet esse mendacium.
Exstat in Archivo Regio, Scrinio Anglia, num. 18. Charta ann. 1372. qua Rex Angliæ Joanni de Novavilla, Senescallo Hospicii sui, paciscendi potestatem cum Duce Britanniæ concedit,
et de promettre en l'ame dudit Roy en bonne foy d'armes et gentilesse, et de Parolles de Roy, ce qui sera avisé par luy, etc
. Quod Regibus maxime convenire debet. Jurer en parole de fils de Roy, apud Monstrelletum 1. vol. cap. 153.
En parole de Prince
cap. 207. Vide Judicia Withredi Regis Cantuarior. cap. 17.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
In Verbo Sacerdotis, Formula juramenti Sacerdotum :
En paroles de Prevoire,
in Stabilim. S. Ludovici lib. 1. cap. 71. Charta ann. 1472. ex Tabul. B. M. de Bono nuntio Rotomag. :
Juravit (Curatus) coram nobis in Verbo Sacerdotis ad sancta Dei Evangelia, etc.
Alia ann. 1477. ex eod. Tabul. :
Juraverunt coram nobis in Verbo Sacerdotum, etc.
Vide in Juramentum.
In Verbo et Veritate Jurare, dicuntur Monachi in Capitulari Pipini Regis cap. 36. In verbo veritatis, Episcopi, apud Prynneum in Libertat. Angl. tom. 3. pag. 52. de qua formula quædam attigi in v. Juramentum, quibus hæc addo
<cit>ex Charta ann. 1266. apud Fredericum Sandium in Consuetudines feudales Gelriæ pag. 433 :
Quod si Comes Gelriensis in Verbo veritatis dixerit, quod prædictum telonium non sit injustum, etc.
Infra :
Comes Clivensis in Verbo veritatis dicet, quod justum sit telonium, etc.
</cit>
Ex quibus patet, non Sacerdotibus modo Sacramenti formulam propriam fuisse, sed et laicis, maxime Principibus.
Verbum Directum Habere, Gall. Avoir droit de faire quelque chose. Gregorius Turon. lib. 3. Hist. cap. 7 :
Nunc autem Hermenefredus, quod mihi pollicitus est, fefellit, et omnino hæc adimplere dissimulat ; ecce Verbum directum habemus, eamus cum Dei adjutorio contra eos.
Lib. 4. cap. 24 :
Desistite quæso, desistite ab hac intentione, Verbum enim directum non habemus.
Vide Directum 1.
Verbum, Præceptum, mandatum. Capitulare Metense ann. 756. cap. 4 :
Qui res Ecclesiasticas per Verbum domini Regis tenent, etc.
Capitulare ann. 807. cap. 3 :
Et præcipiat de Verbo nostro, ut, etc.
Epistola Synodica Concilii Duziacensis I. ad Hadrianum PP. part. 5 :
Annonam, vinum, et generis diversi ac sexus pecuniam, sine misso vel literis, aut Verbo Regis, in sua parochia et missatico, illi per violentiam abstulit.
Id est sans ordre du Roy. Charta Ottonis III. Imp. ann. 997. apud Stangefolium lib. 2. Annal. Circuli Westphalici pag. 204 :
In his 4. forestis cervum vel cervam venandi nullus habeat licentiam, nisi Verbo et consensu [] Abbatissæ.
Adde Capitul. Caroli M. pro partib. Saxoniæ cap. 34. et Hist. Bellunensem Georgii Piloni pag. 106. v.
P. Carpentier, 1766.
Verbode,
<cit>in Charta composit. inter comit. Fland. et scabin. Gand. ex Reg. 2. Olim parlam. Paris. fol. 10. v° :
Item se nous cuens devantdis, u nos baillus et li plus grande partie des eschevins devantdis fesissent estatus, ke on appelle Verbode, à durer à terme chertain, il doivent durer lor terme tout hors.
</cit>
Kilianus : Verbod, Interdictum, prohibitio, inhibitio.
les Bénédictins de St. Maur, 1733–1736.
Verbum Portare, Alloqui, sermocinari. S. Bernardus Epist. 129 :
Portabamus Verbum pacis : cumque invenissemus filios pacis, requievit super eos pax nostra.