« »
 
[]« Veredi » (par C. du Cange, 1678), dans du Cange, et al., Glossarium mediae et infimae latinitatis, éd. augm., Niort : L. Favre, 1883‑1887, t. 8, col. 279b. http://ducange.enc.sorbonne.fr/VEREDI
VEREDI, Equi publico cursui destinati. Gloss. Lat. Gr. : Veredus, πῶλος. Glossæ MSS. Reg. : Βερέδον, τὸ ϰοϐύτουρον.
<cit>Papias :
Veredos antiqui dixerunt, quod veherent, i. ducerent redas, vel quod vias publicas currant, per quas redas ire solitum erat.
</cit>
Gloss. Sax. Ælfrici : Veredus : crætehors, i. Rhedæ equus. Ebrardus in Græcismo cap. 9 :
Est Veredus equus, vectans rhedam quasi currum.
Joan. de Garlandia in Synonymis :
Rhedæ vectores nos dicimus esse Veredos.
Alibi :
De veho, de rheda, dictum reor esse Veredum.
Victor lib. 2. Hist. de Persecut. Vandalor. :
Dirigit præceptum, quod etiam universæ Africæ Veredis currentibus destinavit.
Gesta Constantini M. :
Qui ut Severum per Italiam transiens vitaret, summa festinatione post se truncatis Veredis, Alpes transgressus, ad patrem Constantium venit apud Bononiam, etc.
Charta Ludovici Pii Imp. pro Hispanis apud Diago :
Et Missis nostris aut filii nostri, quos pro rerum opportunitate illas in partes miserimus, aut Legatis, qui de partibus Hispaniæ ad nos transmissi fuerint, paratas faciant, et ad subvectiones eorum Veredos donent.
Vita S. Theophanis Confess. n. 14 :
Πάντες μὲν οὔν ἤγοντο ἵπποις, ἡμιόνοις, άνδραπόδοις, ϰαὶ βερέδοις ὐπηρετοὑμενοι.
Occurrit passim in utroque Cod. tit. de Cursu publico, et al. et in vett. Formulis. Vide Paraveredi.
Vereda, Via, per quam veredi vadunt. Vetus Notitia Hispanica æræ 829. apud Anton. de Yepez in Chronico Ordin. S. Benedicti tom. 4 :
Et descendit, ubi intrat arrogio, quæ dicent Rubisco in Syle, et conclude per illum arrogium di Rubiscum, et pergit per illa, quæ exiit in Donati ad illas Veredas de Mamonela, et pergit per illa Vereda antiqua usque vadit ad terram Tremu, etc.
Charta Ordonii II. Regis æræ 947. apud eumdem :
Et inde per radicem Litoriæ, deinde in Almanti,[] inde per Petraforta, et inde per medium montium, quæ vocitant Meta, deinde per illa Vereda majore, quod discurret de Astorica ad Castrum Litoriæ, etc.
Alia Bermundi II. Regis æræ 1035. apud eumdem tom. 5 :
Quæ jacent contra parte de Minea, sub illa Vereda, quæ descendit ad ambas mistas.
Veredarii, dicti, qui veredis publicis utebantur, et responsa vel mandata Principum deferebant, εἰς τὰς ϐασιλιϰὰς ἀποϰρίσεις ἀεὶ στελλόμενοι, οὓς δὴ Βερεδαρίους ϰαλοῦσι, ut est apud Procopium lib. 1. Vandal. cap. 16. qua notione Veredarios habent leg. 17. et 50. Cod. Th. de Cursu publico (8, 5.), Senator lib. 2. Epist. 31. lib. 4. Epist. 47. Julius Firmicus lib. 3. Matth. etc. Papias : Veredarius, a vehendo dicitur, qui festinanter equitando currit, habetque pennas in capite, ut intelligatur festinatio itineris. Gloss. Lat. MS. Reg. cod. 1013 : Veredarii dicuntur a vehendo, qui festinanter in equis currunt, non descendunt de equo, antequam liberant responsa sua : habent in capite pinnas, ut inde intelligatur festinatio itineris : datur semper iis equus paratus, nec manducant, nisi super equo, antequam perfecerunt. Paulo aliter laudat hunc locum Jacobus Gothofredus ad leg. 1. Cod. Th. de Curiosis (6, 29.). Capitul. Caroli C. tit. 7. de Monachis :
Quos etiam nec Episcopus, nec Abbas, vel quilibet alius eos Veredariorum more in missaticis instanter transmittat.
Veterem Chartam ex Tabulario S. Martini de Campis apud Duchesnium in Hist. Monmorenciaca pag. 33. subscribunt
Ludovicus filius Regis (postmodum Rex Franc. VI.) Gervasius Dapifer, Frogerius Catalaunensis, Willelmus Garlandensis, Fredericus Camerarius, Balduinus Veredarius
. Forte is Magistratus, quem hodie Le grand Maître des Postes dicimus. Ekkehard. IV. de Casib. S. Galli apud Pertz. tom. 2. Script. pag. 87 :
Innotuit res Chuonrado in Frantia tunc posito ; nam Veredarii et episcopo capto et recepto dies et noctes celeres ibant.